PL 180, col. 758
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo
condidisse agnoscitur, jam conditum in melius valeat
commutare. Require quid ei possit esse difficile,
cui facile fuit visibilia et invisibilia voluntatis imperio
suscitare: cui facile fuit hominem de limi
materia figuratum, imaginem etiam suae divinitatis
induere, corpus humanum conforme corpori suae
claritatis reddere. »
Item Augustinus in homiliis: « Ante verba,
quando offertur panis, dicitur: ubi verba Christi
deprompta sunt, jam non est panis, sed corpus
Christi appellatur. » Quia sancti dicunt quod post
consecrationem jam non est panis, sed corpus
Christi, nihil omnino de pane in sacramento remansisse
aliqui autumant; sed sicut virga mutata in
serpentem, jam non virga, sed, serpens vocatur,
quamvis in serpente non virgae substantia, ex qua
factus est, sed tantum forma periisse creditur;
ita in sacramento panis non est panis, quamvis in
eo non forma panis, sed substantia mutari credatur.
Cur enim Deus, qui utramque ex nihilo creavit,
non possit aeque mutare substantiam, vel etiam
ad nihilum redigere sicut et formam? Unde et
B. Ambrosius: « Vide quantis generibus potens est
sermo Christi universa convertere, quia vel in diversam
formam, ut virgam in serpentem; vel in
diversam gloriam, ut hominem de mortalitate in
immortalitatem; vel in diversam substantiam, ut
pane in corpus Christi; vel in aliud quam sint, sive
melius sive pejus multis modis aliis, sibi tantum
cognitis. » Unde divus Augustinus in libro Sententiarum
Prosperi: « Nos autem in specie panis et
vini quam videmus, res invisibiles, id est Christi
carnem honoramus et sanguinem; nec similiter
pendimus has duas species, quemadmodum ante
consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur
ante consecrationem esse panem et vinum, quod
natura formavit, post consecrationem vero carnem
Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. »
Quod quamvis ideo dicat, ne quis putet pro remanente
elementorum visibili specie ipsorum etiam
substantiam, quae jam corpus Christi facta est,
remansisse: evidenter tamen astruit ante et post
consecrationem easdem esse species, quas propter
substantiae mutationem ante et post non similiter se
dicit pendere. Quia tamen ex ipsis elementorum
visibilibus speciebus erratur a multis, cum satis
constet quod de eorum substantia corpus Christi
fiat, quia, ut ait Augustinus, corpus Christi et sanguis
ex panis et vini substantia efficitur, de ipsis
speciebus videamus.
Si enim panis omnino ita mutetur in corpus Christi,
ut nihil ex ipso supersit vel appareat, aut, si
quod apparet, non verum, sed phantasticum fiat, rationi
videtur contrarium. Si enim pane mutato
nihil visibile reservaretur, minueretur fidei meritum,
vel pro evidenti miraculo, quia in consecratione