PL 180, col. 759
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
sacramenti panis omnino evanesceret, vel quia
oblivione sopita fidei devotio torperet, cum in tanto
mysterio signum aliquod unde memoria admoneretur
non superesset. Non enim superesset aliquod
visibile, circa quod mystica passionis signa et crucifixionis
Christi in missa possent celebrari; nec
unde in perceptione corporis et sanguinis ejus
incorporationis suae et nostrae mysteria compleri,
vel infirmis viaticum dari; nec caetera quae visibiliter
et salubriter per ipsum in sancta Ecclesia fiunt,
valerent administrari. Non enim frustra dixit Dominus: Hoc facite in meam commemorationem
[(Luc.
XXII, 19)]
, sacramentum exhibens sicut verum fidei,
sic vere visibile excitandae commemorationi: ut
quod fidei certum est, mentem pascat, quod visui
certum est, devotionem accedat. Quia enim illum
secundum carnem coelos oportuit penetrare, ut
illuc confidentius tenderemus, reliquit nobis carnalibus
hujus sacramenti visibilem figuram et characterem
carnis et sanguinis sui, ut suae passionis memoria
incitati, constantius hoc faceremus.
Item, si elementa omnino mutarentur in Christi
carnem, nihil amplius esset Christi caro quam modo
est. Sed, etsi propria species humanae carnis corporaliter
appareret, nihilominus spiritualis crederetur
quam creditur et est. Et quid prodesset videre
eum in propria specie humanae carnis, qui tamen
credendus esset vere habere spiritualem speciem
resurrectionis? Ut autem in sequenti astruetur,
minueretur fidei meritum, pro tam manifesto veritatis
experimento; vel impediretur perceptionis ejus
commoditas, pro humani corporis comedendi horrore
injecto.
Cum autem in sacramento forma panis, soliditas,
color, sapor sentiatur, vel verum hoc esse, vel
phantasticum dicitur. Sed absit ut perfecta veritas
phantasiae fallacia astruatur, maxime cum ipsi
angeli, et ipse Spiritus sanctus in columba vel linguis
igneis, quoties apparuisse leguntur, non phantastica,
sed vera corpora in aere assumere
astruantur; et in caeteris omnibus sacramentis Novi
Testamenti et Veteris, nihil phantasiae, sed omnia
vera inveniantur. Absurdum enim revera est, ut
quod non vere est, veritatem approbet; et quod
de se fallit aestimationem, de alio veram exhibeat
fidem. Phantastica enim illusio, magicis congruit
et diabolicis fraudibus: veritatis autem assertio,
divinis sanctionibus. Ne ergo phantastica species,
sacramento Christi aliena prorsus et indigna, superinduci
credatur, quae magis novit fallere quam veritatem
astruere, quomodo id non solum rationi,
sed et auctoritati sit contrarium, videamus.
Ut ait Augustinus: « Caro ejus est, quam forma
panis opertam in sacramento accipimus; sanguis
ejus est, quem sub vini specie ac sapore potamus. »
Sed quia, ut supra dictum est, in fine missae oratur
ut corpus Christi quod sub specie panis et vini nunc
geritur, rerum veritate capiatur, ne putetur ipsa
species panis et vini, quam corpori Christi non dicit