PL 180, col. 766
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
dignus qui aperiret librum nostrae redemptionis [(Apoc. V, 3)] ,
quia neque angelus, neque vivus
homo, neque mortuus, quanto minus aliquis infra
hominem factus. Absurdum est igitur de Dei sapientia
tam stulte sentire, aliquasque Scripturas ad
hujusmodi sensum inflectere. Cur enim Deus fieret
aliud quam quod semel factus est, homo scilicet ad
nostram salutem: cum nihil aliud operetur in sacramento,
quam quod semel operatus est nobis in
seipso, in cruce scilicet et altari, nostram redemptionem:
ad quam semper digne suscipiendam,
semper signo suae praesentiae nostram voluit excitare
devotionem, per tanti sui beneficii praesentis et
praeteriti commemorationem? Sicut ergo Spiritus
sanctus in specie columbae vel linguis igneis sine
unitate personae apparuisse creditur, sic Christus
in sacramento panis et vini corporaliter confici, sed
non personaliter uniri astruatur.
CAPUT IX. Quod novus panis et vinum in corpus Christi mutata, novam carnem vel sanguinem non generant.
Sed iterum hujus mutationis trahunt aliqui nimis
simpliciter a communi natura similitudinem: ut
sicut panis et vinum in viventem carnem et sanguinem
transfertur nostrum, vel etiam in viventem et
vivificatricem carnem ipsius Christi, quam diu nobiscum
conversatus est per naturam comestionis;
sic etiam in viventem et vivificatricem carnem et
sanguinem Christi transferatur per gratiam sacerdotalis
benedictionis.
Sed longe aliter panis et vinum fit caro et sanguis
Christi in sacramento per gratiam, quam in
cujuslibet vel etiam ipsius Christi stomacho per naturam.
In stomacho enim Christi panis et vinum,
non mutata vel deficiente substantia, sed forma, novam
carnem et novum sanguinem, corruptioni aliquatenus
obnoxium, sicut in caeteris hominibus generavit;
in sacramento autem, mutata substantia
non forma, panis et vinum non fit nova caro et
novus sanguis, sed existens substantia panis et
vini mutatur in coexistentem substantiam corporis
Christi; ita ut novitate sua nihil in ipso innovet,
mutatione sua nihil immutet. Si enim est mutabilis,
vel in augmentum mutatur vel in detrimentum. Sed,
si eget augmento, non in virum perfectum resurrexit;
si detrimento obnoxius est, corruptionem nondum
evasit. Sed econtra Augustinus, in epist. 205,
ad Consentium de corpore Domini post resurrectionem [(t. II, col. 767)] :
« Constat itaque, nec ullo
modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet
corruptionis putredinem in sepulcro non viderit,
unde scriptum est: Nec dabis sanctum tuum videre
corruptionem [(Psal. XV, 10)]
; clavis tamen et lancea
perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere. »
Si quaeris itaque quomodo res corruptibilis in