PL 180, col. 787

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

patitur, sed ipsius vere memoriae passionis quotidie
nobis iteratur. Quod et ipse Ambrosius [(Joan. Chrys.)]
notans subjecit: « Quod nos facimus, in commemorationem
fit ejus quod factum est. Hoc enim, facite,
inquit, in meam commemorationem. Non aliud sacrificium,
sed ipsum semper offerimus magis autem sacrificii
recordationem operamur. » Non ergo est in ipsius
Christi veritate diversitas, sed in ipsius immolationis
actione, quae dum veram Christi passionem et mortem
quadam sua similitudine figurando repraesentat,
nos ad imitationem ipsius passionis invitet et accendat
contra hostem nos roboret et muniat, et a vitiis
purgans et virtutibus condecorans, vitae aeternae nos
idoneos ac dignos exhibeat. Licet enim ejus oblatio
in cruce semel, suffecerit ad omnium salutem et redemptionem,

tamen quotidie est etiam necessaria
ad muniendam et mundandam humanam fragilitatem,
quae quotidie tentatur et labitur, vel criminalibus,
vel saltem venialibus peccatis, sine quibus haec
vita duci non potest. Non enim hac singulari victima
tantummodo peccatorum absolutionem a Deo consequimur,
sed et contra tentationes munimur; quia,
cum ex perceptione corporis Christi viderit adversarius
hospitium nostrum occupatum coelestis fulgore
praesentiae, intelligens locum tentamentis suis
intercludi per Christum, fugiet ac recedet.
Sciendum igitur quia, licet oblatio Christi semel
in cruce sit vera, quotidiana autem in altari sit
figurata; prorsus tamen eadem hic et ibi nostrae
salutis est gratia, hic et ibi vera, sufficiens, et semper

necessaria, quia hic et ibi idem verus Christus
potens est ad omnia.
Quod quam evidenter sancti attestentur, subjectis
eorum auctoritatibus videamus, tam de Christi hic
et ibi essentiali veritate, quam de nostrae salutis
hic et ibi vera et aequa utilitate. Augustinus, in libro
Sententiarum Prosperi: « Semel oblatus est Christus
in seipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento.
Quod ita intelligendum est, quia in manifestatione
sui corporis, in distinctione suorum membrorum
omnium, verus Deus et verus homo semel
tantum in cruce pependit, offerens Patri seipsum,
hostiam vivam, passibilem, mortalem, vivorum atque
mortuorum redemptionis efficacem: eorum videlicet,

quos altitudo divini consilii redimendos judicavit,
praescivit, praedestinavit, modis atque temporibus
quibus id fieri congruebat. » Dicit ergo Christum
in manifesto corpore suo, et in distinctis membris
humanitatis suae, semel passum in cruce: qui
non manifeste, sed invisibiliter est in sacramento quotidie,
non passus, sed quasi pati repraesentatus. Vera
enim passione Christum iterum immolari nullatenus
congruebat, tum quia impossibile erat immortalem
occidi, tum quia crudele erat in sacrificio Ecclesiae
hominem more bestiarum sacrificando laniari, dentibusque
vorari. Quia itaque in Deum simul esse
non poteramus crudeles et devoti, incruentum esse
congruebat, quod pium erat fidelibus Christi, ut non
vera Christi passione et morte ab eis immolatio compleretur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.