PL 180, col. 861

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

ad majorem coronam invitant, dans consilium ut perfectionis
profectum assequamur. Fragilibus et imperfectis
enim dedit indulgentiam in Evangelio, ubi cum
de tribus eunuchizandi generibus loqueretur, ad ultimum
de illis qui se pro regno coelorum castrant, adjungens,
ait: Qui potest capere capiat [(Matth. XIX, 12)]
.
Praeceptum vero et consilium decrevit in Evangelio,
ubi, cum quaereret ab eo adolescens quid faciendo vitam
aeternam possideret, prius ei necessaria vitae
praecepta proposuit. Quae omnia cum se a juventute
observasse responderet, justo ordine observato,
Christus adjecit consilium, arbitrio illius relinquens: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes [(Matth. XXI)]
,
etc.
CAP. IV. Item Paulus idem in suis epistolis.
Huic sententiae Paulus concordans, unicuique
suum virum vel suam uxorem concessit secundum
indulgentiam, alterutrum ab alterutro non discedere
praecepit post legitimam copulam. De virginibus
vero, quarum praeceptum non habuit, consilium dedit:
bonum, si sic essent sicut ipse. Ex his ergo
tribus indulgentia et consilium pro arbitrio relinquitur
utentium.
CAP. V. Quod praeceptum ipsis etiam prophetis et apostolis cum discretione est relaxatum.
Praeceptum vero quamvis sit omnibus necessarium,
pro variis tamen rationalibus causis, ex auctoritate
canonica persaepe est relaxandum, sicut mira pietate
ad fratrum salutem sanctis quam pluribus est
usurpatum. Nathan enim propheta cum David

templum Domino aedificare praecepisset [(I Paral.
XVII, 1)] ; quia eum ad haec viderat devotum: postea
tamen idem vetuit; quia, cum vir sanguinum esset,
Spiritu revelante, vidit eum ad haec non esse idoneum.
Paulus quoque cum omni modo vetuisset
circumcisionem [(Act. XVI, 3)] , utpote figuram veritate
fidei superveniente omnino supervacuam; postmodum
tamen ipse eam in Timotheo complevit, non
ut eam posse cooperari fidei in aliquo ostenderet,
sed ad simplicium errorem destruendum, ne quis
circumcisionem aeque sacrilegam idololatriam reputaret,
cum eam Dominus suo tempore in umbram
futurorum magna utilitate fieri praecepisset. Cum
enim Apostolus aeque utramque vitaret, diversa
tamen causa id agebat: hanc ut superfluam, illam

ut sacrilegam. Unde Augustinus ex epistola ad Hieronymum [(epist. 82)] :
« Paulus Timotheum circumcidit,
cenchris votum persolvit, a Jacobo admonitus
cum eis qui noverant legitima celebranda suscepit:
non quia putaret per ea sacramenta Christianam
dari salutem, sed ut ostenderet ea non tanquam sacrilega
debere damnari, quae tamen non tanquam
necessaria vetabat debere appeti. Quod quia in Timotheo
sufficienter ostensum est, non compulsus est
etiam Titus, cum esset Graecus, circumcidi. »
CAP. VI. Quod praecepta canonica pro tempore, pro persona, pro variis rerum eventibus, vel partim temperata, vel omnino sint intermissa.
Inveniuntur etiam praecepta canonica pro tempore,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.