PL 180, col. 862

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

pro persona, pro variis rerum eventibus, vel
partim temperata, vel omnino intermissa.
CAP. VII. Praeceptum solo pietatis intuitu intermissum pro eventu rei.
Dum enim Leo in decretis suis capite 49 [(epist.
87)] dicat non in cujusque persona praetermittendum
est quod in statutis generalibus continetur; postmodum
tamen ait in eisdem de laicis subito contra
decreta canonum ordinatis episcopis: « Exigunt
causae, ut non solum in tales praesules, sed et in
ordinatores eorum competens ultio proferatur. Sed
circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae, hinc
censura justitiae, ut credamus quaedam delicta utcunque
toleranda, quaedam vero penitus amputanda.
Illos ergo quorum provectio hoc tantum reprehensionis

incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale
delecti sunt, tenere permittimus, non praejudicantes
apostolicae sedis statutis, nec beatorum
Patrum regulas resolventes, quia remissio non dat
licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione
concedi, fas erit amplius impune committi;
ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa
postmodum ultione plectamur. » Hic Leo [(ibid.)] pro
eventu rei, « quia electi fuerunt et consecrati ex
laicis, episcopi pietate interveniente, pepercit et
electoribus, et ipsis consecratoribus, et ipsis consecratis. »
CAP. VIII. Item persona.
Item Gregorius pro qualitate personae, pietate interveniente,
ait Januario episcopo in epistola sua
[(lib. IX, epist. 4)] :
« Tanta nequitia ad aures meas
de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus
pensaremus, fixa jam maledictione feriremus:
et quidem pene sententia in te fuerat jaculanda;
sed, quia simplicitatem tuam cum senectute
novimus, interim tacemus. Sed tamen huic parcens
consiliarios hujus sceleris excommunicavit, dicens
Januario episcopo: Deinceps ab eorum consiliis
cautior existe, ne, si eis in malo discipulus fueris
quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati
tuae ulterius, nec senectuti parcamus. »
CAP. IX. Item necessitatis intuitu pro tempore.
Item Innocentius papa, cum pro necessitate temporis,
ne nimium scandalum esset in Ecclesia ordinatos

a Bonoso haeretico susciperet, ait in decretis
suis capite 5 [(epist. 22, n. 5)] : « Quod remedio ac
necessitate temporis statutum est, constat primitus
non fuisse. Quod ergo necessitas pro remedio reperit,
cessante necessitate, debet utique cessare
pariter quod urgebat; quia alius est ordo legitimus,
alia usurpatio, quam ad praesens fieri tempus impellit. »
CAP. X. Item pro tempore.
Item Gelasius papa cum pro necessitate temporis,
quia videbat Italicam Ecclesiam propter belli famisque
incursionem fere omni clericorum officio destitutam,
adeo ut plerisque populis subsidium redimendarum
deesset animarum, concederet de monachis
vel etiam de laicis assumi clericos, ait in decretis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.