PL 180, col. 864
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
Aliter vana est habenda talis ordinatio. »
Cum tamen Constantinopolitanum concilium [(can. 3)]
de Maximi illicita ordinatione ita decernat. « Placuit
neque Maximum episcopum esse vel fuisse, nec
eos qui ab eo in aliquo gradu clerici sunt ordinati,
cum omnia quae ab eodem perpetrata sunt, in irritum
deducta esse videantur. »
CAP. XIV. Quod necessitate vel utilitate mutilanda sint decreta.
Item Gelasius papa in decretis suis, cap. 9 [(epist.
9)] : « Quaedam pro tempore esse silenda, quae
tamen manifeste non infamant Ecclesiam, etiamsi
illa nonnunquam silenda sunt: quae si caeterorum
constat integritas, sola nocere non valeant, illa
magnopere sunt praecavenda quae recipi sine manifesta
declaratione non possunt. Ac si ea ipsa quae
nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur,
vel rerum temporumque cogit intuitus, vel accelerare
provisionis respectus excusat, quanto magis
illa nullatenus sunt mutilanda quae nec ulla necessitas,
nec evangelica, nec ulla prorsus extorqueat
utilitas? Aliquando enim pro necessitate vel utilitate
Ecclesiae mutilantur et laxantur praecepta canonica. »
CAP. XV. Item necessitate.
Necessitate, ut Innocentius papa in decretis suis,
cap. 56, testatur. « Quoties a populis vel a turba
peccatur; quia in omnes propter multitudinem non
potest vindicari, inultum transire solet. Priora ergo
dico dimittenda Dei judicio, et de reliquo maxima
sollicitudine praecavenda. »
CAP. XVI. Item utilitate.
Utilitate vero: « Ut in Meldensi concilio prohibetur
de filiis virginum per vim raptarum, et sic
ad conjugium raptorum applicatarum tali conjugio
generati ecclesiastici ordinibus non applicentur,
nisi forte eos aut maxima Ecclesiae utilitas, vel
necessitas postulat, vel evidens meritorum praerogativa
commendet. Cui et Petrus concordans, ait: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor
Deus
[(Act. X, 34)]
» etc
CAP. XVII. Item, cum nullum omnino peccatum sit perpetrandum, mutilatur praeceptum canonicum, ut in difficultate majoris et minoris criminis minus sit eligendum.
Quia ergo in diversis personis a tot sanctis viris
pietate, necessitate, utilitate, temperata sunt praecepta
canonica, videamus si similiter agendum sit
in una quavis persona variis difficultatibus circumventa.
Ait Gregorius in Moralibus libro XXVI:
« Cum mens inter majora et minora peccata constringitur,
si omnino nullus absque peccato evadendi
patet aditus, minora semper eligantur; quia,
qui murorum ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in
fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. »
CAP. XVIII. Ut turpe promissum non fiat.
Unde Ambrosius De officiis lib. III [(cap. 12)] :
« Nihil promittas inhonestum; aut si promiseris,
tolerabilius promissa non facere quam facere, quod