PL 180, col. 865

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

est turpe. » item in eodem: « Est autem contra officium
ecclesiasticum nonnunquam facere promissum,
sacramentum custodire, ut Herodes juravit,
quoniam quidquid petitus esset daret filiae Herodis,
et dedit caput Joannis. »
CAP. XIX. Ut fides rescindatur.
Unde Isidorus in Synonymis [(lib. II, cap. 10)] :
« In male promissis rescinde fidem, ut turpe votum
et decretum quod incaute vovisti non facias. Impia
est promissio quae scelere adimpletur. »
CAP. XX. Ut sacramentum non impleatur.
Item Isidorus alibi [(lib. II Sent., cap. 31)] : « Tolerabilius
est non implere sacramentum quam permanere
in stupri flagitio. Ecce cum Deus imperet
non perjurare, sancti pie imperant non implere,

non quod sit excusabile, sed magis tolerabile. »
CAP. XXI. Ut pro vitanda luxuria inanis gloria toleretur.
Unde Gregorius in libro Pastoralium [(p. III)] capite
62 [38]: « Plerumque dum duum vitiorum languor
irruit, et hoc levius, illud fortasse gravius premit:
ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur,
per quod festine ad interitum tenditur. Saepe
tantum qui luxuriae stimulis premitur, hujus pugnae
metu territus dum se per abstinentiam restringere
nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur. In quo
nimirum vitium unum nullatenus exstinguitur, nisi
aliud nutriatur. Tolerandum est igitur ut per virtutem
abstinentiae interim arrogantia contra juvenem
crescat, ne eum per ingluviem a vita luxuria funditus

exstinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum
auditorem suum perpenderet, aut parva adhuc
velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione
gaudere, ait: Vis non timere potestatem?
bonum fac: et habebis laudem ex illa [(Rom. XIII, 3)]
.
Neque enim ideo bona agenda sunt, ut potestas hujus
mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae
laudis sumatur; sed cum infirmam mentem
non posse simul pravitatem et laudem vitare vidit,
alterum obtulit, alterum tulit; ut dum animus in
quiddam suum familiariter relinquitur, a quodam
suo sine dolore toleretur. »
CAP. XXII. Item quod pro vitanda superbia expediat cadere in luxuriam.
Item, si superbia praegravat, melius est ut in
luxuriam incidat. Unde Augustinus in homeliis suis:
« Denique, fratres mei, audeo dicere superbis continentibus,
expedit cadere, ut in eo ipso, in quo se
extollunt, humilientur. Quid enim prodest cui inest
continentia, si dominetur superbia? Contempsit
unde natus est homo, et appetit unde cecidit diabolus.
Melius est in via claudicare, quam praeter viam
fortiter ambulare. » Unde Augustinus in Genesis libro
ad litteram de bono conjugali: « Melius est omnia
bona habere vel minora, quam magnum malum
cum magno bono; quia in corporis bonis melius
est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam
Goliae cum febre. »
CAP. XXIII. Item quod omne peccatum admittendum sit propter vitandum pejus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.