PL 180, col. 866

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Unde Augustinus: « Nullum peccatum est quod
non sit admittendum, propter vitandum pejus. Melius
est enim habere filios claudos, quam lugere
mortuos. »
CAP. XXIV. Qualiter personae in variis difficultatibus positae contemperanda sit medicina pastorum.
Huic discretioni concordans Gregorius ait in libro
Pastorali [(part. III)] cap. 61 [37]: « Plerumque corpus
debile opprimit languor immanis, cui obviari
adjutoriis fortibus debet. Sed corpus debile, adjutorium
forte non sustinet. Tanta ergo discretione
adjutorium medicus componat, ut pariter et languori
obviet, et vita non deficiat. » Unde Apostolus:
Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi,
non escam
[(I Cor. III, 2)]
. Hinc Moyses a secreto Dei
exiens, coruscantem faciem velat coram populo,
quia turpibus claritatis intimae arcana non indicat.
Et ut attendamus quanta discretio adhibenda sit
in praeceptis divinis dispensandis, idem Gregorius
in suis Pastoralibus tot aliter admonendos describit,
ut ab imperito cura animarum, quae vere est
ars artium, sine magno stupore legi non possit.
Nec enim omnia omnibus, nec eadem diversis praedicanda
sunt, sed aliter et aliter aliis. Unde idem in
eodem cap. 40: « Paulus duobus discipulis non diversa
charitate praeditis diversa impendens praecepta,
ait Timotheo: Argue, increpa, obsecra in
omni patientia [(Tim. IV, 22)]
. Item Tito: Exhortare

et argue cum omni imperio [(Tit. II, 15)]
, ferventiorem
temperans, mansuetiorem inflammans. Nec solum
pro personis, sed pro variis temporibus diversa sunt
providenda, scriptum est enim: Tempus loquendi,
tempus evellendi [(Eccle. III, 7)]
. » Ut enim ait Leo
in epistola sua Rustico episcopo Narbonensi: « Sicut
quaedam sunt quae nulla ratione possunt convelli,
ita multa sunt quae aut pro consideratione
aetatum aut necessitate rerum oporteat temperari. »
CAP. XXV. Quod discretio praeceptorum Dei charitate Dei dispensanda sit.
Tanta autem discretio quanta charitate dispensanda
sit, ait idem Leo [(epist. 84)] Athanasio episcopo
Thessalonicensi: « Plus erga corrigendos

agat benevolentia quam severitas; plus cohortatio
quam commotio; plus charitas quam potestas. »
Quia ergo plus charitas agere debet quam potestas,
merito Psalmista misericordiam ante cantandam
dixit, quam judicium: quod tamen suo ordine contra
delinquentes aliquando sicut authentice, ita severe
est peragendum. Non enim Paulus sicut alteri
patientiam, sic alteri in arguendo daret imperium,
si non ad corrigendos perversos aliquando
etiam plus tolerantia valeret quam judicium.
CAP. XXVI. Quod eos debet punire justitia quos non corrigit misericordia, et quod palam sunt arguendi, qui palam peccant.
Dignum est enim ut quos misericordia non corrigit,
justitia puniat, quae vitandos, arguendos, increpandos,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.