PL 180, col. 867
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
accusandos, malos imperat. Cujus ordinem,
modum causamque distinguens Isidorus, ait:
« Qui per blanda verba non corrigitur, castigatus
acrius necesse est ut arguatur. Cum dolore abscindenda
sunt quae leviter sanari non possunt. » Qui
admonitus secreto corrigi de peccato negligit, publice
arguendus est. Palam etiam sunt objurgandi qui
palam nocent, ut, dum aperta objurgatione sanantur,
hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Melius
est enim ut pro multorum salvatione unus condemnetur,
quam per unius licentiam multi periclitentur.
Unde Gregorius in Pastoralibus [(part. II)] capite
17 [6]: « Sit rector contra delinquentium vitia per
zelum justitiae erectus, ut cum pravorum culpa exigit,
jura rectitudinis exigere non formidet. Necesse
est enim a subditis timeantur, quando ab eisdem
minime se timeri deprehendunt, ut humana saltem
formidine peccare metuant qui divina judicia non
formidant. » Et paulo post: « Nonnunquam gravius
delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam
disciplina custoditur. Quia enim falsa pietate superatus
ferire Eli delinquentes filios noluit, apud districtum
judicem semetipsum cum filiis crudeli
damnatione percussit. » Unde idem in eodem capite
21 [10]: « Nonnulla vehementer sunt increpanda, ut
cum culpa ab auctore non cognoscitur, quanti sit
ponderis ab increpantis ore sentiatur. » Unde Augustinus
in homeliis: « A fructibus eorum cognoscetis
eos. De quibus malae operationis fructibus, id
est de manifestis peccatis, sicut sunt stupra, vel blasphemiae,
vel furta, vel ebrietas, et si quae sunt alia,
nobis judicare praecipitur. Cum autem dicitur: Nolite
judicare et non judicabimini [(Matth. VII, 11)]
; et: Nolite condemnare et non condemnabimini
[(Luc.
VI, 37)]
; et: Nolite ante tempus judicare quoadusque
veniat qui illuminabit abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium [(I Cor. IV, 5)]
, de illis
dictum intelligimus, quae dubium est quo animo
fiant. » Item Augustinus in homiliis suis [(serm. 82 De
script.)] : « Ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae
peccantur coram omnibus; ipsa corripienda secretius,
quae peccantur secretius. »
CAP. XXVII. Quia canonica decreta alia sunt misericordiae, alia justitiae, et ex utrisque temperamentum faciendum est.
Quia ergo cum discretione misericordiae et justitiae
regenda est Ecclesia, ut ait Gregorius in Pastoralibus
suis [(part. II)] cap. 17 [6]: « Quoddam ex
utrisque temperamentum faciendum est, ut neque
multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia
benignitate solvantur. » Hinc namque est, quod docente
Veritate, per Samaritani studium semivivus
in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus
ejus adhibetur, ut per vinum mordeantur vulnera,
per oleum foveantur: quod sancti in decretis
suis discrete observantes, aliquoties ea dedere diversa,
ut hujus sanctissimi temperamenti praecepta
ignaris non temperata, sed repugnantia prorsus videantur
et contraria. Sic enim mordent aliquando,