PL 180, col. 872

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

sint, auferunt: nostri quoque detractores et morum
corruptores nostrorum, sive qui adversum nos armantur,
proprie nos ipsi decipiunt, et ideo juste infames
sunt, et merito ab Ecclesia exteriores fiunt.
Multum enim distant damna morum a damnis rerum
temporalium, cum ista extra nos sint, illa vero
in nobis. » Ecce quam superius concessum sit praelatos
a subditis charitative argui, hic vetatur odiose
derogari vel infamari. Unde Hieronymus ad Rusticum [(epist. al. 5, nunc 95)] :
« Non est de perfecta
aetate credendum quam et vita praeterita defendit
et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines
sumus, et interdum contra annorum maturitatem
puerorum vitiis labimur, si nec vis corrigere,
delinquentem aperte increpa; tamen nec mordeas

in occulto. » Item idem: « Quid prodest, si aliis
mala mea referas, si me nescientem detractionibus
tuis vulneres, ut cum certatim omnibus narres, sic
singulis loquaris quasi nulli dixeris? Hoc est non me
emendare, sed vitio tuo satisfacere. »
CAP. XL. Quod non usque protendenda est tolerantia malorum, ut spe impunitatis continuae magis peccetur.
Sed tamen quia sententia Anacleti, Fabiani caeterorumque
sanctorum quamplurimum ad hoc inclinatur,
ut praelatus magis sit tolerandus quam arguendus,
videndum est qua distinctione haec tolerantia
habenda sit, cum Vigilius papa econtrario
dicat: « Res est quidem divinae jussioni conveniens

patientiam praebere peccantibus. Quam tamen non
usque decet extendi, ut spe impunitatis continuae,
jugiter sine correctione peccetur. » Ut enim ait
Gregorius in Pastoralibus [(part. I)] , cap. 1 [2]:
« Nemo amplius in Ecclesia peccat, quam qui perverse
agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet
Delinquentem namque hunc redarguere nullus
praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur,
quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. »
Ut enim ait Dominus in Evangelio: Si
caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV, 14)]
.
Unde Psalmista: Obscurentur
oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva [(Psal. LXVIII, 24)]
.
Obscuratis enim oculis, dorsum

flectitur; quia, cum caeci sint qui peccant, ad
portanda peccatorum onera curvantur, qui sequuntur.
Quia ergo culpa praelatorum in subditos refunditur,
difficilis videtur tolerantia, quando etiam
culpis alienis deteriorantur; sed tamen non nocet,
si cum discretione necessitatis vel justae pietatis tam
praelatis quam comparibus exhibeatur.
CAP. XLI. Quod ideo tolerandi sunt mali, quia certis documentis accusari non possunt.
Ut enim ait Augustinus in libro De poenitentia
Serm. 351, n. 10: « Plerique boni Christiani
propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae
noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea
quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non
possunt. Quamvis enim vera sint omnia, non tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.