PL 180, col. 873

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur.
CAP. XLII. Quod non noceat bonis malorum tolerantia, si quantum, salva pace, fieri potest, correctio adhibeatur pro cujusque gradu et persona.
Item Augustinus in libro De verbis Domini, cap. 28
[(serm. 88, num. 23)] : Ecce inquiunt, dicit propheta, recedite, exite inde: et immundum ne tetigeritis [(Isa. LII, 11)]
:
« Quomodo ergo malos pro pace
portabimus, a quibus recedere jubemur? Nos hoc
spiritualiter intelligimus. Quid est tangere immundum,
nisi consentire peccatis? Quid est exire inde,
nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum,
quantum pro cujusque gradu atque persona,

salva pace, fieri potest? Redarguisti, corripuisti;
adhibes etiam, si res exigit, congruam et quae
unitatem non violat disciplinam: existi inde. Liber
est in conspectu Dei, cui Deus neque sua imputat
peccata, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit;
neque negligentiam, quia non tacuit;
neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic
ergo, fratres mei, quotquot habetis avaros inter
vos, perjuros, adulteros, et caeteros malos, quantum
potestis arguite: et nolite consentire. »
CAP. XLIII. Quod tolerandi sint mali pro unitate pacis servanda.
Quod enim unitas tenenda sit, Augustinus contra
Donatistas docet: « Dominus servorum suorum

tolerantiam confirmavit, ne, dum se boni putant
malorum permistione culpari, per humanas et temerarias
dissensiones, aut parvulos perdant, aut
parvuli pereant. Quod usque adeo cavendum coelestis
Magister praemonuit, ut etiam de praepositis
malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae
salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur
mali bona discere. » Item Augustinus ad Eleisum [(epist. 43)] :
« Objiciuntur nobis crimina malorum,
non nostra, sed aliena, et ipsa partim incognita.
Quae si etiam vera praesentia videmus, et
zizaniis propter frumenta parcentes, impunitatem
toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed
etiam non parva laude nos dignos diceret quisquis
sanctas Scripturas non corde surdus audiret. »

Unde Augustinus super Joannem in cap. 49:
« Quid voluit Dominus admonere Ecclesiam suam,
quando unum perditum inter duodecim habere voluit,
nisi ut malos toleremus, ne corpus Christi dividamus?
Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur
est, et ne contemnas; fur est et sacrilegus, non
qualiscunque, sed Domini loculorum, sed sacrorum.
Talis Judas cum discipulis ad coenam Dominicam
accessit; conversari cum eis potuit, inquinare
eos non potuit. » Item Augustinus in libro secundo,
loco De pastoribus: « Veniet messis et separabuntur
zizania a tritico. Non est modo separationis tempus,
sed tolerationis. Nunc autem Deus tacet, tu vis loqui?
Ipse tacet a vindicta judicii, non a verbo correptionis.
Ipse nondum separat, tu vis separare?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.