PL 180, col. 879

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat,
ut etiam per illorum ministerium probos colligat. »
CAP. LI. Quod per malos praedicatores bona praedicatio audienda est.
De malis praedicatoribus ait Augustinus in homilia
44 [(tract. 46, n. 6)] super Joannem: « Multi in
Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen
praedicant, et per eos vox Christi auditur, et
sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris
per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso
Domino demonstratos. Scribae, inquit, et Pharisaei
super cathedram Moysi sedent, quae dicunt facite:
quae autem faciunt facere nolite [(Matth. XXIII, 2)]
.
Quid aliud dixit, nisi per mercenarios vocem pastoris

audite? quod mercenarius male facit non praedicat
de cathedra Christi. Inde laedit, unde mala facit,
non unde bona dicit. Botros inter spinas caute lege,
ne, dum quaeris fructum, laceres manum. Cum audis
bona dicentem, non imiteris mala facientem. »
Item in eodem [(ibid., n. 6)] : « Veritas est Christus,
veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas
a filiis veritate annuntietur. Per linguas enim
mercenariorum et filiorum Christi gloria diffametur,
dum sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur. »
Item Augustinus in homilia de tribus mortuis
suscitatis: « Si voluero apud Dominum me sic
defendere, ut dicam: Domine, vidi male viventem
illum clericum tuum; et ideo vixi male, nonne dicturus

est: Serve nequam, nonne a me audieras: Quod dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite? [(Matth. XXIII, 3.)]
Qui sequitur malum, non quaerat
sibi patronum ad causam malam. » Item in eodem:
« Qualiscunque sim, aream Dominicam defendo,
pro illa clamo. Tu quis in ea sim nolo cures, ventilabrum
exspecta; aut si curare vis, noli cum lite
curare, ut possis fratrem curare. » Item Gregorius:
« Nemo hoc in loco me despiciat propter me; quia
saepe evenit ut persona potens famulum despectum
habeat, cumque per eum suis forte vel extraneis
aliquid responsum mandat, non despicitur persona
loquentis servi, quia servatur in corde reverentia
mittentis domini, nec pensant qui audiunt per quem,
sed quid a quo audiant. »
CAP. LII. Quod baptisma, etsi a pagano detur, non est iterandum.

Et ut haec de bona praedicatione malorum suscipienda
sufficiant, videamus de baptismo, si dum
ministratur a malo, sit verum et fructuosum, etiamsi
cogniti fuerint peccatores vel haeretici. Hoc enim
sacramentum, quia magis est necessarium, latius
quam alia est extensum, etiam ad laicos; et si contingat,
vel si necesse sit, etiam ad paganos. Ut enim
in ecclesiastica reperitur historia, cum Alexander
episcopus Alexandriae Petri martyris diem celebraret,
post expleta solemnia, vidit super oram maris
ludum imitantium, ut fieri solet, episcopum, et ea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.