PL 180, col. 880
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
quae in Ecclesia geri mos est. Mox eos ad se jubet
perduci, quid egissent percunctatur. Illi rei ordinem
pandunt, baptizatos a se quosdam catechumenos
confitentur per Athanasium puerulum, qui episcopus
fuerat simulatus. Sed ubi ex responsis eorum videt
secundum religionis nostrae ritum cuncta constare,
statuit illis quibus integris interrogationibus
et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum
non debere; sed adimpleri ea quae sacerdotibus
mos est. Sed quia historia ecclesiastica minus
judicatur authentica, minus etiam authenticum videtur,
ut hujus pagani pueri, qui simulatus est
episcopus, baptisma ab Alexandrino episcopo ratum
videatur esse concessum, nisi quod beatus Isidorus
idem in dictis suis astruere videatur hoc modo:
« Si quis per ignorantiam ordinetur antequam
baptizetur, debent ab eo baptizati iterum baptizari,
et ipse ulterius non ordinetur; sed Romanus pontifex
non hominem judicat qui baptizat, sed Spiritum
Dei subministrare baptismi gratiam, licet paganus
sit qui baptizat. » Ex canonica auctoritate
idcirco prohibetur rebaptizatio fieri, ne sanctae Trinitatis
nomen, in quo baptizatum est, videatur annullari.
CAP. LIII. Quod per malos ministros etiam cognitos baptisma rite celebretur.
Sed ad ministros revertamur etiam malos cognitos.
Ait Augustinus in homilia 6, [(tract. 6, n. 6, 7, 8)]
super Joannem: « Per hanc potestatem, quam Christus
solus sibi retinuit, et in neminem ministrorum
transfudit, quamvis per ministros baptizari dignatus
sit: per hanc stat unitas Ecclesiae, quae significatur
in columba, de qua dictum est: Una columba mea,
una est matri suae [(Cant. VI, 8)]
. Si enim transferretur
potestas a Domino ad ministros, tot essent baptismata
quot ministri, et non staret unitas baptismi.
Quamvis ergo baptismum, sive justi tribuant, sive
injusti, non tribuitur sanctitas baptismi, nisi illi
super quem descendit columba, de quo dictum est: Hic est qui baptizat in Spiritu sancto
[(Joan. I, 33)]
.
Petrus baptizat: hic est qui baptizat. Judas baptizat:
hic est qui baptizat. Nam si pro diversitate meritorum
baptismus sanctus est, quia diversa sunt merita,
diversa erunt baptismata; sed quomodo, cum baptizat
bonus et melior, non ideo iste accipit bonum
et ille melius, sed unum est et aequale illud quod
acceperunt; sic et cum baptizat malus ex aliqua
ignorantia Ecclesiae vel tolerantia (aut enim ignorantur
mali aut tolerantur), quod datum est unum
est, nec impar propter impares ministros, sed par
et aequale prope, hic est qui baptizat.
CAP. LIV. Quod cum damnatis malis non solum sacramenta divina non communicare, sed nec cibum carnalem debemus sumere.
Sed huic suae sententiae videtur contrarius idem
Augustinus in homilia sua: « Si sit malus, et contingat
eum habere ministerium, et si homines eum non