PL 180, col. 885
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
oleum non mutatur ab oleo, sed id quod
substantialiter fuit ante sacramentum, id etiam
immutatum permanet in sacramento: non ita etiam
credendum est de pane et vino qui ante consecrationem
quidem sunt panis et vinum in substantia;
post consecrationem vero mutata sunt, caro et sanguis
Domini in eadem qua natus est de Virgine qui
passus est in carne, qua sedet ad dextram Patris
substantia. Unde etiam post baptizandi officium
aqua ad caeteram aquam refunditur, oleum cum
caetero concrematur, solum corpus Christi, sicut
apparet esse quod non est, quia videtur esse panis,
cum sit vera caro, sic cum videatur dentibus
conteri, manibus frangi, ipse tamen Christus ab
omnibus totus integer sumitur essentialiter, et vere
et in coelo totus et integer permanet cum Patre.
Quod quomodo fieri possit, quia humanae intelligentiae
residuum est, igni comburatur, quia ubi
ratio deficit fides proficit: nec habet fides meritum,
cui praebet humana ratio experimentum. Quod vero
beatus Augustinus superius dixit [(tract. 26 in Joan.,
n. 18)] quod malus etiam si sacramentum manducet
et bibat ad judicium, non tamen corpus et sanguinem
Domini sumit, nisi maneat in Christo: non
ideo dicit, quod a suo sacramento separari possit
substantia, sed sicut Judaei corpore tenus eum crucifixerunt,
et verus Christus erat, sic et Christiani
sacramento tenus quidem sumunt vere quantum ad
veram Christi essentiam; non tamen vere quantum
ad suae salutis efficientiam, ut unum sint cum
ipso. Longe enim aliud est essentialiter sumi, vel
videri, aliud vero spiritualiter. Unde in Evangelio: Multi reges voluerunt videre quae vos videtis
[(Luc. X,
24)]
: non illud scilicet quod Judas vidit et tradidit,
sed illud unde dixit: Abraham pater vester exsultavit,
ut videret diem meum; vidit et gavisus est [(Joan.
VIII, 56)]
. Uterque enim Abraham scilicet et Judas
Christum viderunt; vere quidem, sed alter corporaliter,
alter spiritualiter, alter damnabiliter, alter
salubriter.
CAP. LXIII. Quod sacramentum non specte sola, sed etiam re sumendum est, ut tanquam cum Christo unum simus.
Quod etiam Augustinus distinguens in homilia
[(tract. 27 in Joan., n. 1)] ait; « Carnem Christi et
sanguinem non edamus tantum in sacramento,
quod et multi mali, sed usque ad spiritus participationem,
ut in Domini corpore tanquam membra maneamus,
ut ejus spiritu vegetemur.
CAP. LXIV. Quod non nocet si mali sumunt nobiscum sacramenta, qui aut ignorantur aut tolerantur.
Et quia prohibetur sanctum dari canibus, ne putatemus
omnino malos, quos aut ignoramus, aut
toleramus, a tanto sacramento arcendos, subdit [(ibid.)] :
« Et ne scandalizemur etiam si multi nobiscum
manducant et bibunt temporaliter sacramenta,
qui habebunt in fine aeterna tormenta; quia non consumit
trituratio, quod purgatura est ventilatio: et
in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter