PL 180, col. 886
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
malos vivere. » Unde idem contra Donatistas:
« Communicatio malorum non maculat aliquem
participatione sacramentorum, sed consensione factorum. »
CAP. LXV. Quod per ministrum reprobum, sed tamen catholicum remissio peccatorum detur.
Ut autem sufficienter ostensum sit quod et mali
sacerdotes verum corpus et sanguinem Christi, non
pro merito, sed pro officio suo consecrant, et omnes
mali tam ipsi quam caeteri verum corpus et sanguinem
Domini manducant licet ad judicium: videamus
etiam si mali possent dare remissionem peccatorum.
Unde Augustinus, in libro De verbis Domini
[(serm. 71)] , n. 37: « Ita fit verbum contra Spiritum
sanctum, eum ex dispersione ad congregationem,
nunquam venitur: quae ad remittenda peccata accipit
Spiritum sanctum. Ad quam congregationem
etsi per malum clericum, sed tamen catholicum,
ministrum reprobum et fictum aliquis accesserit
corde non ficto: in ipso Spiritu sancto accipit remissionem
peccatorum, qui Spiritus per reprobum
ministerium probos colligat: in quo notatur, quod
non ab haeretico, sed a quolibet catholico, quamvis
peccatore, remissio detur peccatorum, vel in baptismate,
vel in confessione per Spiritum sanctum. »
CAP. LXVI. Quod non merito ministrorum, sed gratia et justitia Spiritus sancti solvuntur vel ligantur peccata a Deo, ut neque intra Ecclesiam sit qui injuste admittitur, neque extra qui ab ea injuste repellitur.
Unde Augustinus, De remissione peccatorum, ut
evidenter ostenderet Dominus a Spiritu sancto,
quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non
meritis hominum, quodam loco sic ait: « Accipite
Spiritum sanctum; » continuo subjungens: « Si cui
« remiseritis peccata, remittentur ei, » hoc est Spiritus
remittit, non vos. » Proinde, sicut is quem sacerdos
in Ecclesiam tollit, est tamen extra Ecclesiam, et
non est de corpore; ita intra Ecclesiam est et de
corpore, si quis per pastoris praejudicia compellitur
foris esse. In quo ostenditur non in voluntate vel
merito boni vel mali, sed ex sola gratia vel justitia
Spiritus sancti solvi peccata vel ligari.
CAP. LXVII. Quod injusta excommunicatio potius nocet excommunicanti, quam excommunicato.
Unde idem ad Cassium [ad Classicianum]: « Illud
plane non temere dixerim, quod si aliquis fuerit excommunicatus
injuste; ei potius oberit, qui faciet injuriam. »
Unde idem, in libro De summo bono: « Nec
natura Dei potest nocere quidquam, nec natura Dei
injuste nocere, nec nocere patitur quemquam. » Item
ad clerum Hipponensem [(epist. 78, n. 4)] : « Quid obest
homini quod ex illa tabula [ apud Aug. non vult eum
recitari) vult eum rapere humana ignorantia, si de
libro viventium non eum deleat [ apud Aug. iniqua]
humana conscientia? »
CAP. LXVIII. Quod non solum culpa, sed etiam ordo observandus est in judicio.
Unde idem, in libro De poenitentia, ne quilibet