PL 181, col. 1721
De haereticis Petragoricis (Heribertus monachus), J. P. Migne
Omnibus Christianis notum esse cupio ego Heribertus
monachus, ut se caute agant a pseudoprophetis,
qui Christianitatem pervertere nituntur. Surrexerunt
enim in Petragoriensi regione quamplures
haeretici, qui se dicunt apostolicam vitam ducere:
carnes non comedunt, vinum non bibunt, nisi permodicum
tertia die; centies in die flectunt genua,
pecuniam non recipiunt. Illorum autem secta valde
perversa est; Gloria Patri non dicunt, sed pro Gloria Patri, Quoniam regnum tuum,
et Tu dominaris
universae creaturae in saecula saeculorum. Amen.
Eleemosynam nihil esse, quia unde fieri possit, nihil
debere possideri. Missam pro nihilo ducunt, neque
communionem percipi debere dicunt, sed
fragmen panis. Missam si quis cantaverit, seductionis
causa, nec canonem dicit, nec communionem
percipit, sed hostiam juxta aut retro altare, aut in
missalem projicit. Crucem, seu vultum Domini non
adorant, sed adorantes prohibent; ita ut ante vultum
Domini dicant: O quam miseri sunt, qui te adorant!