PL 181, col. 614

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

voluntatibus, qui sibi praetulerant idola, et sicut
Scriptura loquitur: « Initium fornicationis est exquisitio
idolorum, et adinventio illorum corruptio
vitae est [(Sap. XIV)] . » Tradidit igitur illos ob idololatriam,
id est subtrahendo gratiam suam, permisit
illos in desideria cordis eorum, id est ut inciderent
in ea quae cor eorum desiderabat secundum carnis
ardorem; desideria dico tendentia in immunditiam,
id est in carnis maculationem, usque adeo ut afficiant
corpora sua contumeliis, id est ut scilicet ipsi
applicent corpora sua in contumeliis, id est in contumeliosis
operibus. Contumelia est quae ingeritur
alicui contra dignitatem personae. Et isti corporibus
suis ac naturae grandem fecere contumeliam,
subdendo se tam pudendis turpitudinibus. Contumeliis

affecerunt corpora sua, et hoc in semetipsis, id
est, se soli sine aliis maculantes. Illi sic afficiunt
corpora sua, qui commutaverunt veritatem Dei in
mendacium, id est quod de Deo verum est, dederunt
idolo, quando sicut Scriptura dicit: « Incommunicabile
nomen imposuerunt lignis et lapidibus [(Sap. XIV)] .
» Nomen quippe deitatis est incommunicabile
creaturis, quoniam solus Creator proprie et
vere Deus nominatur. Sed gentiles hoc nomen imposuerunt
lignis et lapidibus, quando idola lignea
et lapidea instituerunt appellari Deus. Et hoc est
quod nunc dicuntur in mendacium mutasse veritatem
Dei. Veritas enim Dei, quod ipse veraciter
Deus sit. Quam veritatem vertit in mendacium, qui
idolum dicit vel putat esse Deum. Falsum est enim

hoc. Nec solum ita veritatem mutaverunt in falsitatem,
aestimantes idola deos esse, quod falsum est,
sed etiam coluerunt ipsa idola, ne dicerent, non
colo simulacra, sed res eorum, ut solem et caetera
hujusmodi. Coluerunt non Creatorem, sed creaturam,
id est, non Deum, sed idola, diligenter ornando
coronis aureis ipsas imagines daemonum, et eas,
flexis genibus, adorando, et servierunt thura et sacrificia
offerendo creaturae potius quam Creatori,
quasi esset melius servire creaturae, id est idolis et
daemonibus, quam Deo, qui est benedictus in saecula,
id est in aeternum, amen, id est, vere. Cui qui adhaeserunt,
et ipsi cum eo benedicti erunt in saecula veraciter.
Sed gentiles effecti sunt maledicti et

temporales, qui benedictum in saecula reliquerunt.
« Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae.
Nam feminae eorum immutaverunt naturalem
usum, in eum usum qui est contra naturam.
Similiter autem et masculi, relicto naturali
usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem,
masculi in masculos turpitudinem operantes,
et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis
recipientes. »
Dixi quia servierunt creaturae, propterea tradidit
illos Deus, id est ire permisit in passiones, id est in
voluptates, quae, et si delectent, sunt passiones naturae.
Ecce iterum vindicta. Praecedens enim culpa
qua servierunt creaturae, vindicta est, subsequentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.