PL 181, col. 595

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

boni mores. Intentio autem est, ipsam fidem ac
mores commendare, et ad illos provocare, videlicet
suadendo bona, dissuadendo mala; prave agentibus
mala comminando, bene agentibus bona promittendo.
Et propter quam finalem causam? Nulli dubium
quin propter veram beatitudinem promerendam.
Ad hanc igitur unam et generalem intentionem
aliae speciales reducentur intentiones, nec quidquam
per omnes diversos tractatus interseritur, quod
non ad instructionem fidei et morum vel principaliter,
vel secundario operetur. Et idcirco ad ethicam
pertinet tractatus earumdem epistolarum. Illa vero
quae est ad Romanos, quantum ex ejus textu intelligi
potest, quaestionem habet talem: Utrum Judaeis
evangelium Christi venerit propter merita

operum legis, an vero nullis operum meritis praecedentibus,
omnibus gentibus venerit justificatio fidei
quae est in Christo Jesu, ut non, quia justi erant
homines, crederent, sed credendo justificati, deinceps
juste vivere inciperent.
In hac igitur epistola docere intendit Apostolus
omnibus venisse gratiam evangelii Christi. Quam
et idcirco gratiam vocari ostendit, quia non quasi
debitum justitiae redditum est, sed gratuito datum.
Coeperant enim nonnulli, qui ex Judaeis crediderant,
tumultuari adversus gentes, et maxime adversus
ipsum Paulum, quod incircumcisus et a legis vetustae
vinculis liberos admitteret ad evangelii gratiam,
praedicans eis ut in Christum crederent, nullo imposito

carnalis circumcisionis jugo. Sed Apostolus
tanta moderatione invicem utrosque conciliat, ut
nec Judaeos superbire permittat, tanquam de meritis
operum legis, nec gentes merito fidei adversus Judaeos
inflari quod ipsi receperint Christum quem
crucifixerunt [(II Cor. V)] . Pro Christo enim, sicut
alibi dicit, legatione fungens, id est pro lapide angulari
utrumque populum tam ex Judaeis quam ex gentibus
connectit in Christo per vinculum gratiae,
utrisque auferens omnem superbiam meritorum, et
justificandos utrosque per disciplinam humilitatis
associans. Quod si quis quaesierit quomodo Judaei,
qui Romae erant conversi, murmurarent contra
Paulum, quem necdum viderant, sciat ipsum non
eis ignotum fuisse, quia fama praedicationis ejus
ubique audiebatur, et quidam ex discipulis ejus atque
ex discipulis Petri jam venerant Romam, et

« Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus,
segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis de
Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, qui praedestinatus est Filius Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.