PL 181, col. 597

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

sanctis: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et
Domino nostro Jesu Christo. »
Jam primum videamus, cur is qui antea dictus
est Saulus, nunc dicatur Paulus. Saul rex superbus
et infrenis fuit, et persecutor sancti David, atque de
tribu Benjamin natus. De qua tribu et iste Saulus
fuit, atque nomen et saevitiam, velut haereditatem,
a Saule percepit. Saulus ergo nomen est superbi
persecutoris. Sed et Saul atque Saulus, idem nomen
est. Quod enim Saulus a nobis dicitur, hoc idioma
graecum et latinum fecit, ut Hebraea nomina ad
suorum casuum similitudinem declinaret; et sicut
pro Joseph Josephus, pro Jacob Jacobus, ita Saul
quoque Saulus in nostra lingua dicitur. Qui cum
Paulum proconsulem Christo subjugasset, ipse quoque

ex Saulo Paulus appellari voluit, ob tam clara
pulchrae victoriae insignia. Plus enim hostis vincitur
in eo quem plus tenet, et de quo plures tenent.
Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis,
et de his plures nomine auctoritatis. Sicut
ergo ille qui Africam subegit Scipio, dictus est Africanus;
sic et Apostolus iste post Pauli subjugationem,
semper vocatus est Paulus, qui antea solebat
appellari Saulus. Nec immerito: nam Saulus sive
Saul interpretatur petitus, eo quod ad debellandam
Ecclesiam a diabolo fuerat postulatus. Paulus vero
dicitur mirabilis, et digne ad praedicationem gentium
missus. Nominatur Paulus, idem, mirabilis,
ut mirabiliter lucrifaceret mercedem fidei. Est enim
dux valde mirabilis, qui non in sapientia verbi, non

in divitiis, non in eloquentia, non in vana saeculi
gloria, sed in Christi passionibus gloriatur. Potest
et alia ratio super hac re proferri, quia forsitan binomius
fuit, scilicet ut et Saulus vocaretur et Paulus.
Nam et hoc probabilius dici videtur, quia quod
eum a Paulo proconsule quem Christo subjecit,
Paulum vocari diximus, nulla talis consuetudo in
divinis Scripturis deprehenditur. Sed in eisdem
Scripturis invenimus nonnullos binis, alios etiam
ternis usos esse nominibus, sicut Sedechiam, eumdemque
Joachim; sicut Oziam eumdemque Azariam;
sicut Salomonem, eumdemque Ididan sive
Ecclesiasten, aliosque plurimos. Sed nec apostolis
Christi mos iste defuit. Nam unus ex eis vocatus

est Matthaeus et Levi, alius autem Lebbaeus et Judas
Thadaeus. Quia ergo moris erat binis vel ternis nominibus
uti Hebraeos, videtur et hic apostolus duplici
usus esse vocabulo; et donec quidem genti
proprie ministrabat, Saulus esse vocatus, quia hoc
magis appellationi patriae vernaculum videbatur [(Act. XIII)] ;
Paulus cum Graecis et gentibus leges ac
praecepta daret. Nam et hoc ipsum quod Scriptura
dicit, Saulus autem qui et Paulus, manifeste videtur
ostendere, non ei tunc primum Pauli nomen impositum
esse, sed veteris appellationis id fuisse. Sive
ergo ista, sive prior ratio sit verior, unum pro
certo est, quia iste apostolus ex quo ad praedicandum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.