PL 181, col. 598

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

gentibus cum Barnaba missus est, maluit Paulus
vocari quam Saulus. Et hoc nomen suum celebre,
et omnibus cognitum praeponit in hac epistola,
ut Romani, audito tanti viri nomine, attendant quid
eis velit persuadere, quid dignetur praecipere, scilicet
ut ad audiendum solliciti, et ad obediendum
existant parati. Paulus, inquit, ac si diceret: Vos
Romani pacem debetis inter vos habere, quia ille
qui vobis scribit, est Paulus, id est non persecutor
Christianorum, sed doctor; non dissipator Ecclesiae,
sed constructor; neque dissensionis, sed unitatis et
concordiae persuasor. Nec debetis in elationem tolli,
quia ille qui vos docet, est servus, id est humilis,
et non absque jugo Domini. Servus enim nomen
humilitatis est, ut ad eam provocet. Sed cum Dominus

electis discipulis dicat: « Jam non dicam vos
servos [(Joan. XV)] , » quomodo iste est servus? Sed
sunt duo genera servitutis: unum timoris, alterum
dilectionis; unum timentium servorum, alterum
diligentium et placentium filiorum. Electi ergo discipuli
non sunt servi secundum servitutem timoris,
quem perfecta dilectio foras mittit [(I Joan. IV)] , sed
secundum servitutem casti timoris, quem perfecta
charitas gignit. Paulus itaque servus est, non ex
servili timore, sed ex casto amore serviens Deo.
Qui personam suam et officium primo commendat,
ut sermonibus suis et correctionibus Romani facilius
acquiescant, et exemplum ab eo humilitatis et concordiae
sumant. Paulus enim, sicut diximus, interpretatur
mirabilis.
Et ipse revera mirabilis erat,
quem Deus tanta meritorum praerogativa mirificaverat.
Et tamen se in omnibus humiliabat, et se
servum humiliter fatebatur, ut exemplum omnibus
daret humilitatis, ne quisquam de suis meritis aut
viribus gloriaretur, sed omnes gratiae Domini reputarent,
quidquid boni haberent: et se non superbe
liberos, sed humiliter servos cognoscerent. Quod
autem alii dicunt Paulum dici latine modicum, et
Graece quietum, nos multum non approbamus, quia
hoc nomen non est graecum aut latinum, sed hebraicum,
ideoque juxta hebraicum sensum intelligendum.
Paulus servus Jesu Christi. Ac si dicat: Non me
liberum facio, nec me domino meo aequiparo, sed

ejus servum me reputo et subjectum, et quidquid
boni habeo, ejus gratiae totum ascribo. Vos autem
non servos ejus, sed liberos constituitis, et donum
gratiae ejus, quod in vobis est, derogantes, meritis
vestris et ingenii viribus ascripsistis. Servus, inquit,
sum Jesu Christi. Et hoc ad commendationem
personae suae valet, quia et servus et honestus, et
Dominus incomparabiliter honestior. Ideoque tanti
Domini tam honestus servus, libenter debet suscipi.
Nondum se dicit apostolum, sed tantummodo
servum, cum in aliis epistolis mox praeferat nomen
auctoritatis, quia nondum Romanis praedicaverat,
nec adhuc apostolus esse videbatur. Et ideo eis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.