PL 181, col. 600
Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne
posset gloriari, quasi dicat: Segregatus sum in
Evangelium, quod non est subitum nec improvisum,
quia ante completionem promiserat illud
Deus, ut cum desiderio exspectaretur, et veniens
devote et absque ullo scrupulo susciperetur. Non
est frivolum neque recens, quod Deus Pater promiserat
gratis, et non noviter, sed ante, id est per
multa prius saecula. Promiserat illud ante per prophetas,
neque per alienos prophetas, sed suos. Nam
et prophetae qui non fuerunt sui, nonnulla de Christo
praedixerunt, sicut Sybilla et Virgilius. Sed
Apostolus de illis prophetis loquitur qui fuerunt
ejus, sicut Isaias et Jeremias. Promiserat, inquam,
per prophetas, et hoc non verbis tantum, sed in
Scripturis, non saecularibus, sed sanctis, id est divinis.
Nam in libris gentium inveniuntur testimonia
veritatis, sicut idem Apostolus Atheniensibus loquens
ostendit. Sed qui in eisdem libris etiam errores
praedicantur, ideo non sunt sancti, quamvis aliquid
in eis ad Christum pertinens, inveniatur. Sed
Scripturae illae sunt sanctae, quae fuerunt Hebraeorum
populo divinitus creditae, et in eis leguntur
promissiones Evangelii dandi, quas per veros prophetas
suos ab antiquis temporibus fecit. In eis
Scripturis relictae sunt promissiones scriptae, ne
oblivioni darentur, et ad notitiam posterorum non
pervenirent. Scripturis dico, de Filio suo, quia omnes
illae de unigenito Dei sunt factae, et omnes ejus
divinitatem, per quam omnia facta sunt, praedicant
ejusque humanitate omnia restauranda praenuntiant.
Qui factus est, id est qui manens quod erat, assumpsit
quod non erat. Dico, factus est hoc non secundum
divinitatem, sed secundum carnem, quia secundum
divinitatem genitus est a Patre, non factus; secundum
carnem vero factus est ei, id est ad honorem
ejus, ut Pater glorificaretur per humilitatem incarnationis
et obedientiae illius. Factus est, et hoc non ex
qualibet stirpe, sed ex semine David, quia incorrupta
mater ejus, ex cujus sanctificato virginali utero ipse
carnem assumpsit, orta est ex progenie David, cui
Deus promiserat quod ex semine ejus rex aeternus
esset suscitandus. Sic enim dixisse legitur: « Cumque
completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus
tuis, suscitabo semen tuum post te, quod
egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam
thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero
ei in patrem, et ipse erit mihi in filium [(I Paral.
XVII)] . » Secundum istam promissionem Filius Dei
ex semine David factus est homo, ut aedificaret domum,
quae est ecclesia, et regnaret in sempiternum.
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Praedestinatus,
id est praeordinatus a Deo Patre secundum
humanitatem, hoc est sola gratia praeelectus,
ut qui futurus erat secundum carnem filius David