PL 181, col. 601
Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne
esset tamen in virtute divinitatis Filius Dei, id est
ita susciperetur humanitas a Verbo Dei in unitate
personae, ut idem homo Filius Dei esset propter
unionem Verbi, Filius Dei esset secundum Spiritum
sanctificationis, id est secundum quod Spiritus sanctus
uterum virginis ex quo ille nasceretur, sanctificavit,
sicut et angelus dixit: « Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi, ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur
Filius Dei [(Luc. I)] . » Praedestinatus est, et hoc ex resurrectione mortuorum,
id est ut praecederet
resurrectionem mortuorum. Quorum mortuorum? ejusdem Domini nostri Jesu Christi.
Ac si diceretur,
suorum mortuorum, qui ad eum pertinent et membra
ejus sunt. Hos enim praecessit, qui eum ad coeleste
leste regnum, quo eos praecessit, secuturi sunt, et
ad beatam incorruptionem. Ex resurrectione autem
caeterorum mortuorum non est praedestinatus, quos
non erat praecessurus, sed damnaturus, quia non
praecessit illos, qui eum secuturi non erant ad gloriam
vitae aeternae, id est reprobos qui ad poenas resurrecturi
sunt. Vel ita: Qui praedestinatus est secundum
carnem, quoniam Deus ab aeterno praedestinavit,
ut Verbum ejus caro fieret, quam et resuscitans
glorificaret. Praedestinatus est, ut sit Filius Dei
in virtute immortalitatis et potentiae, de qua post
resurrectionem ait: « Data est mihi omnis potestas
in coelo et in terra [(Matth. XXVIII)] . » Nam cum de
electis ipse dicat, quia filii sunt Dei, cum sint resurrectionis,
cur non ipse magis qui secundum divinitatem
naturaliter est semper Filius Dei, in resurrectione
secundum humanitatem factus esse dicatur
Dei filius? Hoc enim docet idem Paulus, ubi
de patre dicit in Actibus apostolorum: « Resuscitans
Jesum Christum, sicut in psalmo secundo scriptum
est: Filius meus es tu, ego hodie genui te [(Act.
XIII)] . » Pater ergo resuscitans Christum, dixit ei:
« Filius meus es tu, ego hodie genui te, » ut illa
resuscitatio, secundum Pauli sensum, intelligatur
quaedam generatio, quia et nostra resurrectio vocatur
generatio, dicente Domino: « In regeneratione
cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae [(Matth. XIX)] .
» Christus itaque secundum humanitatem,
qui, dum esset mortalis, erat Filius hominis,
in resurrectione vestiens immortalitatem, factus est
Dei, nec tamen destitit esse filius hominis, quia verus
homo permansit, sed gloriam quam humanitus
non habebat, accepit. Et hoc est quod nunc dicitur,
quia praedestinatus est esse Filius Dei in virtute
ex resurrectione, nec dicitur ex resurrectione sua,
sed quod majoris virtutis est, ex resurrectione mortuorum,
quia multos mortuos fecit secum resurgere.
Et ne generalem bonorum atque malorum resurrectionem
intelligeremus, quae futura est in die
novissimo, mortuorum, in Jesu Christi, id est solummodo
electorum, ad Christum pertinentium, quia
tunc non nisi sancti cum eo surrexerunt. Unde et
Dominum nostrum vocat eum, quia qui in morte
sua mortem nostram et hostem antiquam destruxit,