PL 181, col. 605

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

pro vobis, de quibus magna omnibus utilitas
venit, quia fides vestra, etsi nondum perfecta, jam
tamen annuntiatur in universo mundo. Roma tunc
erat caput mundi, et de toto orbe illuc conveniebant,
atque Romanos suscepisse fidem Christianae religionis
ubique divulgabant, sicque jam securius caeterae
per orbem nationes eamdem fidem suscipiebant.
Et haec est laus fidelium Romanorum, quia tale de
eis exemplum ubique spargebatur. Ideoque cavere
debebant, ne sicut fama fidei ipsorum procul audita
fuerat, ita rumor dissensionis audiretur, et multis
noceret. Incitantur enim ad profectum per hoc quod
fides eorum ubique renuntiatur. Fides est divinitatis
confessio, et religionis solidum fundamentum,
quia veraciter credimus id quod videre non possumus.

Proprie vero nomen fidei inde vocatur, quia
fiat quod dictum est aut promissum. Fides enim est
dicta ab eo, quod fit illud quod inter utrosque placitum
est, id est inter Deum et hominem, scilicet
ut homo faciat opere quod dicit ore, et Deus reddat
ei beatitudinem quam promisit.
« Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu
meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione
memoriam vestri facio semper in orationibus
meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando
prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi
ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid impartiar
vobis gratiae spiritalis ad confirmandos
vos, id est simul consolari in vobis, per eam quae
invicem est, fidem vestram atque meam. »
Dixi quia gratias ago pro vobis, et hoc non fallaciter
dixi; nam Deus est mihi testis quod semper
sum vestri memor in orationibus meis. Deus, cujus
scientia non fallitur, ipse mihi testis est, qui novit
arcana, qui veritatem considerat, ipse mihi testis
est, quod vera sunt quae dico. Cui servio in spiritu
meo, id est in affectu mentis meae, quia non per
simulationem illi famulatum exhibeo, sed quidquid
foris bene erga servitutem ejus operor, hoc intus in
voluntate cordis similiter facio. Servio illi, et hoc in
Evangelio Filii ejus, id est in praedicatione unigeniti
ejus, per cujus incarnationem et mortem ac resurrectionem
annuntio datam esse mundo salutem. Et
pse Pater mihi testis est, quod in orationibus meis

semper facio memoriam vestri, id est quotiescunque
oro pro me, oro et pro vobis; nec vestri obliviscor
in precibus meis, sed jugiter memoro, et hoc sine
intermissione. Ecce prior facit Apostolus, quod aliis
praecipit: « Sine intermissione orate [(Thess. V)] . »
Et tamen quod ait, sine intermissione memoriam
facio vestri, non sic accipiendum est, quasi semper
hoc ageret, cum fragilitas humana hoc implere non
possit, sed ita potius intelligendum est quod nullus
dies pertransiret, in quo pro eis non oraret. Hoc
etiam dicit ut eum diligant, et audire desiderent,
quem tanto studio pro ipsis orantem cognoscunt.
Memor vestri sum in precibus meis, obsecrans, id
est ob sacra quae percepistis: Deum orans, si quo
modo, id est ut aliquo modo prospero vel adverso,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.