PL 181, col. 606

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

tandem,
id est post multa desideria, aliquando, id
est saltem semel, si saepius non potero; seu aliquando,
id est aliquo tempore, sive aestatis, sive
hiemis, habeam iter prosperum, id est efficax desideriorum
meorum, iter dico veniendi ad vos, et hoc in
voluntate Dei, quia tunc erit utilis adventus meus.
Prosperum iter habeam in voluntate Dei, quoniam
aliter prosperum iter non habeo, nisi voluntas Dei,
quae omnia novit, et bonis omnibus nos praevenit ac
fovet, illuc me direxerit, ubi fructum aliquem habeam.
Vel prosperum iter habeam in voluntate Dei,
quia non semper prosperitas itineris in Dei voluntate
perficitur, sicut eorum qui prosperis successibus ad
malum currunt. Ideo venire ad vos obsecro, quia desidero videre vos,
et hoc scilicet, ut impartiar vobis

aliquid, id est ut faciam vos in aliquo participes
spiritalis gratiae, qui nunc carnali sensu ad invicem
contenditis. Impartiar vobis aliquid gratiae spiritalis
quae in me est, id est gratuiti beneficii Dei, videlicet
praedicationis, vel miraculorum, ad confirmandos
vos, id est ut vos confirmem, quia jam aliquid habetis,
sed adhuc infirmi et vacillantes estis, ideoque
spiritali gratia ad confirmationem indigetis per quam
firmi esse possitis. Volo, inquam, vobis impartiri
aliquid gratiae spiritalis ad confirmandos vos in fide,
id est volo simul consolari in vobis, per eam quae invicem
est fidem, ut per communem fidem invicem
consolemur, et de gratia sancti Spiritus invicem
gratulemur. Modo enim sum ego desolatus, et vos
similiter, licet non sentiatis. Sed sic consolationem

accipiemus ego et vos, si ego opus meum in vobis
firmum et stabile videro, et si vos apostolicae gratiae
fueritis participes. Et ita simul, id est vicario modo
et ego in vobis, et vos in me, consolationem habebimus, per eam fidem quae est invicem,
id est communis,
quod est Graece Catholica, fidem, dico vestram
atque meam, id est si vestram fidem videro meam,
et meam esse vestram, ut una eademque sit et vestra
et mea fides, tunc simul consolabimur.
« Nolo enim vos ignorare, fratres, quia saepe proposui
venire ad vos, et prohibitus sum usque
adhuc, ut aliquem fructum habeam in vobis,
sicut et in caeteris gentibus Graecis ac barbaris,
sapientibus et insipientibus debitor sum, ita quod

in me promptum est, et vobis qui Romae estis,
evangelizare. »
Credendum est quod dixi, me desiderium habere
veniendi ad vos, quia, o fratres mei! id est ejusdem
matris ecclesiae filii, nolo vos ignorare quod non solum volui,
sed proposui venire ad vos, et hoc saepe
proposui, sed efficere nondum potui, quia prohibitus
sum usque adhuc, id est usque ad hoc tempus, vel a
Spiritu sancto, vel a membris diaboli multa impedimenta
mihi, dispensante Deo, ingerentibus. Ideo
toties proposui ad vos venire, ut habeam in vobis
aliquem fructum aeternae mercedis, sicut et in caeteris
gentibus, id est ut pro labore praedicationis, quam
vobis impendo, habeam fructum supernae retributionis,
sicut habiturus sum pro caeteris gentibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.