PL 181, col. 609

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

tempus bene operandi habet, et operari negligit,
frustra de fide praesumit. Quod Apostolus dixit, quia justus ex fide vivit.
In propheta sic legimus: « Justus
autem in fide sua vivet. » Sed ideo Apostolus
magis translatione septuaginta Interpretum usus est,
quia scribebat Romanis, qui Scripturas Hebraicas
nesciebant: nec erat ei cura de verbis, cum sensus
esset in tuto, et damnum ex eo praesens disputatio
non haberet; quia et Hebraei qui Graecas litteras didicerant,
editionem septuaginta Interpretum legebant.
Ob hoc ergo et istud et alia plura testimonia
quae ponit, ab Hebraicae veritatis translatione, qua
nunc utimur, discordare videntur, quia aliquando
sumit a septuaginta Interpretibus, aliquando sicut
loquens eodem spiritu quo prophetae, sensum sumit

tantummodo, utens suis verbis suaque dispositione.
« Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem
impietatem et injustitiam hominum eorum qui
veritatem Dei in injustitia detinent, quia quod
notum est Dei, manifestum est in illis [(Galat. III)] .
Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim
ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt
intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus
ejus et divinitas, ut sint inexcusabiles. »
Nunc aggreditur gentiles secundum priorem statum,
qui jactabant bonam naturam, et excusabant
suas turpitudines per ignorantiam, ostendens eos
et prius notitiam habuisse, et post per culpam perdidisse,
atque bonam naturam sibi ipsis a Deo relictam,

in omnia mala praecipitatam. Quasi dicat: In
Evangelio revelatur justitia Dei, non solum qua justificat
per fidem poenitentes, sed et qua damnat in
malitia perseverantes. Nam ira Dei quam juste peccantibus
inferet, id est vindicta qua eos percutiet,
revelatur in eodem Evangelio super eos ventura de
coelo. Vel ita: Ex fide est justitia, et inde salus,
quia ex impietate est injustitia, et inde ira, id est
poena. Nam ira Dei revelatur, etc. Non dixit infertur,
sed revelatur. Ubi enim revelatur, non infertur, non
percutit; sed revelatur, ut terreat, et territis non
inferatur. Revelatur per Evangelium, quae ante erat
occulta hominibus. Revelatur ira Dei, id est animadversio
districti judicis. Revelatur de coelo, ut noverint

homines non solum beneficia, sed et plagas
exspectare de coelo. Vel de coelo, id est de Ecclesia
revelatur ira futuri judicii, quoniam ab Ecclesia
manifestatur peccantibus ira judicis venturi de coelis
in fine saeculi, super omnem impietatem et injustitiam
hominum, id est ad conculcandam in suppliciis eorum
perversitatem, qui debitum cultum Deo denegant,
et qui in luxuria caeterisque vitiis male vivunt.
Impietas enim infidelitatem significat, injustitia vero
criminosam conversationem. Impietatem hominum,
eorum hominum dico, qui veritatem Dei detinent in
injustitia. Omne quod mutari potest, veritas non
est. Veritas Dei est invisibilis et incommutabilis ejus
substantia. Quam detinent in injustitia, quicunque
per visibiles et mutabiles creaturas, hominibus demonstraverunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.