PL 181, col. 610

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

colendam idolorum culturam. Veritatem
Dei, id est quod ipse est verus Deus, detinent
in injustitia, quia cum vere sciant uni Creatori Deo
debere cultum summae venerationis exhiberi, eum
injuste exhibent creaturae. Veritatem Dei, id est veram
de Deo cognitionem, detinent in injustitia, id
est in malo opere, malentes injuste morari in voluptatibus
suis, nec pro Dei veritate quae se illis
sponte offert, volente a nequitia sua recedere, sed
ipsam veritatem in nequitia, si fieri possit, detineri
secum. Dixi quia detinent veritatem Dei, nec sinunt
ut ad aliorum notitiam perveniat, dum simulacra
pro Deo docent adorari. Nam illi noverunt ipsam
veritatem, quam caeteris abscondunt, quia quod notum
est Dei, id est quod naturali ingenio sciri potest

de Deo, manifestum est illis. Multa enim sunt quae
de Deo per naturam sciri non possunt, sicut est mysterium
Incarnationis et Passionis, quod latuit sapientes
mundi. Sed hoc de Deo naturaliter sciri
potest, quod ipse sit Deus, quia omnis creatura
ostendit se non esse Deum, sed esse alium qui eam
fecerit, cujus servitio parere necesse sit; ita quod
notum est de Deo, manifestum est illis. Vel manifestum
est in illis, id est in cordibus eorum, quamvis
exterius in opere ipsorum non appareat. Habent
enim in se unde noscant eum, scilicet naturalem rationem.
Vere manifestum est in illis, sive illis, quia
Deus per opus suum manifestavit illis quoniam
virtus ejus occulta ex his quae palam sunt, manifestatur.
Dominus manifestavit, id est non solum naturalis

ratio profuit, sed Deus quotidie adjuvit, ne
sola natura sufficere videretur. Deus illis manifestavit
ostensione creaturarum, quoniam naturali ingenio
intellexerunt quia hoc non est Creator, quod
creatura. Nam invisibilia ipsius, id est aeternitas,
virtus, divinitas et omnipotentia conspiciuntur a
creatura mundi, id est ab homine, in quo per quamdam
affinitatem omnes creaturae sunt, quia commune
habet esse cum lapidibus, vivere cum arboribus,
sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Ab
hac creatura mundi, id est ab homine, conspiciuntur
invisibilia Dei, intellecta per ea quae facta sunt, id est
per creaturas. Nam si vigilanter exteriora conspicimus,
per ipsa eadem ad interiora revocamur. Vestigia

quippe Creatoris sunt mira opera invisibilis
creaturae, quoniam per haec quae ab ipso sunt, imus
ad ipsum; menti enim nostrae peccato suo exterius
sparsae, necdum Deus sic interius innotescit; sed
dum facturae suae decus foras proponit, quasi quibusdam
nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit,
ac miro modo ipsis formis exterioribus nos ad
interiora perducit. Viae quippe ad Creatorem sunt
opera considerata creaturae, quae dum facta cernimus,
potentiam factoris miramur. Nam quocunque
se verterit anima si vigilanter intendit, in iisdem
ipsis Dominum invenit, per quae reliquit; ejusque
potentiam eorum rursum consideratione cognoscit,
quorum amore deseruit; et per quae adversa cecidit,
per haec conversa revocatur. Ubi enim lapsi sumus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.