PL 182, col. 1074

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

inquiunt, his contenti simus [(I Tim. VI, 8)]
.
Ubi forma haec? In libris cernimus eam, sed non in
viris. Habes vero de justo, quia lex Dei ejus in corde
ipsius [(Psal. XXXVI, 31)]
, et non in codice. Nec perfectionis
is gradus. Perfectus carere et necessariis
paratus est. At gratis istud. Utinam superfluis ponatur
modus! utinam non cupiamus in infinitum!
Sed quid? Forte reperias qui hoc possit? Id quidem
difficile: sed vide quid egimus. Quaerebamus virum
optimum, multorum liberatorem: et ecce laboramus
in inveniendo, qui se ipsum salvum facere
possit. Optimus hodie est, qui non est nimis malus.
2.
Unde quoniam a terra defecit sanctus, videor
mihi non supervacue ex his qui empti sunt de terra,
revocare ad medium Malachiam episcopum, virum

vere sanctum, et nostrorum quidem temporum, singularis
sapientiae et virtutis. Iste erat lucerna ardens
et lucens: nec exstincta est tamen, sed submota.
Quis mihi jure succenseat, si readmovero eam? Imo
vero non est quod mihi ingrati esse mei saeculi homines
debeant, et omnis deinceps generatio ventura,
si quem conditio tulit, revocem stilo; si mundo
restituam, quo dignus non erat mundus; si servem
memoriae hominum hominem, cujus memoria in
benedictione sit omnibus, qui legere dignabuntur;
si me excitante amicum dormientem, vox turturis
audita fuerit in terra nostra, dicens: Ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi [(Matth. XXVIII, 20)]
. Deinde sepultus apud nos

est: nobis specialiter hoc opus incumbit. Quid quod
me inter speciales amicos Sanctus ille habebat, et
eo loci, ut nulli in hac parte gloriae secundum fuisse
me credam? Nec mercede vacat mihi tantae familiaritas
sanctitatis: primitias jam accepi. In extremis
positus erat, imo in principiis, juxta illud: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit
[(Eccli.
XVIII, 6)]
. Accurri ego, ut benedictio morituri super
me veniret. At ille cum jam membra alia movere
non posset, fortis ad dandam benedictionem, elevatis
sanctis manibus super caput meum, benedixit
mihi, et benedictionem haereditate possideo: et
quomodo ego illum silere queam? Postremo tu id
mihi, abba Congane, injungis, reverendus frater, et
dulcis amicus meus, ac tecum pariter (ut ex Hibernia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.