PL 182, col. 1075

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

scribis) vestra illa omnis ecclesia sanctorum. Libens
obedio, praesertim quod non eloquium exigitis, sed
narrationem. Dabo vero operam, ut ea sit pura et
luculenta, devotos informans, fastidiosos non onerans.
Sane narrationis veritas secura apud me est,
intimata a vobis, haud alia procul dubio protestantibus,
quam quae certissime comperta sunt vobis.
659
CAPUT I. Pueritia et adolescentia S. Malachiae.
1.
Malachias noster, ortus Hibernia de populo
barbaro, ibi educatus, ibi litteras edoctus est. Caeterum
de natali barbarie traxit nihil, non magis
quam de sale materno pisces maris. Quam vero
suave, quod inculta nobis barbaries tam urbanum
protulit civem sanctorum, et domesticum Dei! Qui

producit mel de petra, oleumque de saxo durissimo,
ipse fecit hoc. Parentes tamen illi fuere genere et
potentia magni, juxta nomen magnorum qui sunt in
terra. At mater mente, quam sanguine generosior,
satagebat in ipso initio viarum suarum, notas parvulo
facere vias vitae: hanc pluris illi existimans
ventosa scientia litteraturae saecularis. Ad utramque
tamen huic non defuit ingenium pro aetate. In scholis
litteras, domi timorem Domini docebatur, et
quotidianis profectibus respondebat ambobus satis,
magistro et matri. Nempe a principio spiritum sortitus
est bonum, per quem erat puer docilis, et
amabilis valde, mire admodum omnibus per omnia
gratiosus. Bibebat autem pro lacte de pectore materno
aquas sapientiae salutaris, et fiebat in dies se

ipso prudentior. Prudentior, dicam, an sanctior?
Utrumque si dixero, non me poenitebit: veritatem
enim dicam. Agebat senem moribus, annis puer,
expers lasciviae puerilis. Cumque ex hoc cunctis
esset reverentiae ac stupori, non tamen inde, ut
assolet, insolentior inveniebatur; sed magis quietus
et subditus in omni mansuetudine. Non impatiens
magisterii, non fugitans disciplinae, non lectionis
fastidiens, non ludorum denique appetens: quod
vel maxime illa aetas dulce ac familiare habere solet.
Et proficiebat supra omnes coaetaneos suos in ea
quidem litteratura, quae illi competebat aetati. Nam
in disciplina morum profectuque virtutum, etiam
super omnes docentes se in brevi enituit, non tam

matre tamen, quam unctione magistra. Hac sollicitante,
haud segniter et in divinis exercebatur, petere
secretum, anticipare vigilias, meditari in lege,
refici parcius, orare frequentius. Et quia ecclesiam
frequentare nec vacabat propter studium, et pro
verecundia non libebat; levare puras manus in
omni loco ad coelum, ubi tamen secrete id posset.
Jam tunc siquidem cautus fuit declinare virus virtutum,
inanem gloriam.
2.
Est vicus prope civitatem, in qua discebat puer,
quo magister ejus frequenter pergere solitus erat,
ipso solo comite. Illo euntibus ambobus pariter, ipse,
ut postea referebat, retrahebat pedem, sistebat
gradum, et stans a tergo magistri, illo quidem non
comperiente, expansis ad coelum manibus, raptim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.