PL 182, col. 1079

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

asciam in dejiciendo plantationes malas, exstirpare
barbaricos ritus, plantare ecclesiasticos. Veternosas
omnes (neque enim paucae inveniebantur) abolebat
superstitiones, seu quaslibet, ubicunque deprehendisset,
malignitates immissas per angelos malos.
7.
Denique quidquid incompositum, quidquid indecorum, 662
quidquid distortum obvium habuisset,
non parcebat oculus ejus: sed velut grando grossos e
ficubus, et sicut pulverem ventus a facie terrae, sic
coram facie sua hujusmodi nitebatur totum pro viribus
exturbare ac delere de populo suo. Et pro his
omnibus tradebat jura coelestia optimus legislator.
Leges dabat plenas justitiae, plenas modestiae et honesti.
Sed et apostolicas sanctiones ac decreta sanctorum
Patrum, praecipueque consuetudines sanctae

Romanae Ecclesiae, in cunctis ecclesiis stutuebat. Hinc
est, quod hodieque in illis ad horas canonicas cantatur
et psallitur juxta morem universae terrae. Nam
minime id ante fiebat, ne in civitate quidem. Ipse
vero in adolescentia cantum didicerat, et in suo coenobio
mox cantari fecit, cum necdum in civitate,
seu in episcopatu universo cantare scirent, vel vellent.
Deinde usum saluberrimum Confessionis, sacramentum
Confirmationis, contractum conjugiorum,
quae omnia aut ignorabant, aut negligebant, Malachias
de novo instituit. Et de his ista pro exemplo
sufficiant. Nam et per totum historiae textum, brevitatis
studio plurima praeterimus.
CAPUT IV. Malcho episcopo plenius instituendus adhaeret.
8.
Cum esset illi studium et zelus maximus circa
cultum divinorum et venerationem Sacramentorum,
ne forte de his aliquid constitueret vel doceret secus,
quam ritus haberet universalis Ecclesiae, subiit
animum adire episcopum Malchum [ al. Malachum],
qui se plenius de omnibus informaret. Hic erat senex
plenus dierum et virtutum, et sapientia Dei erat
in illo. Natione quidem Hibernus, sed in Anglia conversatus
fuerat in habitu et proposito monachali in
Wintoniensi monasterio: de quo assumptus est in
episcopum in Lesmor civitate Mumoniae: et ipsa
nobilior inter caeteras regni illius. Ibi tanta ei desuper
collata est gratia, ut non modo vita et doctrina,
sed et signis clareret. Quorum duo pono exempli

causa, et omnibus innotescat, qualem in scientia
sanctorum Malachias habuerit praeceptorem. Puerum
mente captum, ex his quos lunaticos vocant, inter
confirmandum sacra unctione sanavit. Hoc ita notum
certumque fuit, ut illum mox constituerit ostiarium
domus suae, vixeritque idem puer incolumis
in eo officio usque ad virilem aetatem. Surdo auditum
restituit: in quo idem mirabile quiddam confessus
est quod cum sanctus utrique auriculae hinc
inde digitos immisisset, duos quasi porcellos ex ipsis
exire senserit. Pro his atque hujusmodi fama crebrescente,
nomen grande adeptus est; ita ut ad eum
Scoti, Hibernique confluerent, et tanquam unus omnium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.