PL 182, col. 1080

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

pater ab omnibus coleretur. Ad hunc ergo
Malachias, accepta benedictione patris Imarii, et ab
episcopo missus, cum prospere pervenisset, benigne
a sene susceptus est: qui annos aliquot cum eo
mansit, ut per hanc temporis moram hauriret plenius
de pectore veterano, sciens scriptum: Quia in
antiquis est sapientia [(Job XII, 12)]
. Sed nec hoc quoque
ad causam defuisse reor, quod magnus ille Provisor
universorum voluit servum suum Malachiam
in loco tam celebri notum fieri omnibus, qui erat omnibus
profuturus. Nec enim poterat non esse gratus,
quibus notus fuisset. Denique unum interim accidit,
per quod ex aliqua parte quod notum Deo erat in
illo, manifestum fecit hominibus.
9.
Inter regem Mumoniae (quae est Hiberniae pars

australis) et germanum ejus orta simultate, et fratre
facto superiori, Rex pulsus regno, confugit ad
episcopum Malchum. Non tamen ut ope illius regnum
recuperaret: sed magis princeps devotus dedit
locum irae, et necessitatem in virtutem convertit,
privatam 663 eligens ducere vitam. Cumque episcopus
Regem suscipere debito honore pararet, abnuit
ille, se malle inquiens tanquam unum ex illis
esse pauperibus fratribus qui illi adhaererent, regium
fastum deponere, et communi paupertate fore
contentum, exspectare potius Domini voluntatem,
quam per vim recipere regnum; nec velle pro suo
honore terreno sanguinem humanum effundere, qui
contra se clamet ad Deum de terra. Quo audito, exsultat

episcopus, et admiratus devotionem, satisfacit
voto. Quid plura? Traditur Regi paupercula domus
ad habitandum, et Malachias in magistrum, ad victum
panis cum sale et aqua. Porro ad delicias sufficiebat
Regi Malachiae praesentia, vita atque doctrina,
ita ut diceret ei: Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua! super mel ori meo [(Psal. CXVIII, 103)]
. Ad
haec per singulas noctes lacrymis suis stratum suum
rigabat: sed et quotidiano aquae frigidae balneo male
calentem exstinguebat in carne libidinem. Et orans
Rex, cum Rege dicebat: Vide humilitatem meam et
laborem meum, et dimitte universa delicta mea [(Psal.
XXIV, 18)]
. Et non amovit Deus orationem ejus et
misericordiam suam ab eo. Et exaudita est oratio
ejus, etsi secus, quam intenderet ipse. Nam is quidem

sollicitus erat pro anima sua: sed vindex innocentiae
Deus, hominibus ostendere volens quoniam
sunt reliquiae homini pacifico, parabat interim facere
judicium injuriam patienti, quod ille penitus non
sperabat. Et suscitavit Deus spiritum vicini regis:
neque enim unum est Hibernia regnum, sed divisa
in plura. Hic itaque videns quae facta sunt, repletus
est zelo: et hinc quidem indignans praedonum libertati,
et insolentiae superborum; inde vero miserans
regni desolationem et Regis dejectionem, descendit
ad cellulam pauperis: suadet reditum, sed
non persuadet. Instat tamen, spondet opem, de
effectu non diffidere monet; Deum affuturum promittit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.