PL 182, col. 1081
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
cui non poterunt resistere omnes adversarii
ejus. Proponit etiam oppressionem pauperum patriaeque
vastationem, et non proficit.
10.
Caeterum accedente mandato episcopi et Malachiae
consilio, de quibus ille pendebat totus, vix
tandem acquiescit. Sequitur Rex Regem, et juxta
verbum Regis, sicut fuerat voluntas in coelo, tota
facilitate pulsis praedonibus, reducitur homo in sua
cum exsultatione suorum, regnoque restituitur suo.
Dilexit extunc Rex ille, et semper reveritus est Malachiam:
eoque propensius, quo plenius in sancto
viro digna veneratione et amore compererat. Cujus
enim tantam meruit in sua adversitate familiaritatem,
sanctitatem ignorare non potuit. Propterea magis
in sua prosperitate perpetuis illum amicitiis,
devotisque colebat obsequiis, et libenter audiebat
eum, et audito eo multa faciebat. Et de his satis.
Verumtamen non fortuitu factum reor, quod ita jam
tunc magnificavit eum Dominus in conspectu regum:
sed quia vas electionis sibi erat ille, portaturus nomem
suum coram regibus et principibus.
CAPUT V. Sorori defunctae sacrificii oblatione succurrit.
11.
Mortua est interim soror ejus illa, quam praefati
sumus. Nec praetereundae visiones, quas vidit
de ea. Hujus siquidem sanctus carnalem exhorruerat
vitam, et tanto zelo, ut se devoverit non visurum
eam in carne viventem. At illa carne soluta,
solutum est votum, et coepit videre in spiritu, quam
in corpore noluit. Quadam nocte audivit per somnium
vocem sibi dicentis, sororem ejus stare foras
in atrio, et ecce per totos triginta dies nihil gustasse:
qui evigilans cito intellexit, cujus escae inedia
marceret. Et diligenter discusso numero dierum
quem audierat, ipsum esse reperit, ex quo pro ea
Panem de coelo vivum non obtulisset. Tum ille qui
sororis non animam oderat, sed peccatum; beneficientiam,
quam 664 intermiserat, rursum adoritur
Neque frustra. Non multo post visa est illi pervenisse
ad limen ecclesiae, necdum tamen posse intrare;
apparere etiam in veste pulla. Cumque ille
perseveraret, curans ne qua die solita stipe frustraretur;
secundo vidit eam in veste subcandida; admissam
quidem intra ecclesiam, sed altare contingere
non permitti. Tertio tandem visa est aggregari
coetui candidatorum, et in veste candida. Vides, lector,
quantum valeat deprecatio justi assidua? Vere
regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud. Nonne tibi videtur Malachiae oratio vicem
quodammodo effractoris exhibuisse coelestibus portis,
quando peccatrix mulier fraternis obtinuit armis,
quod suis meritis negabatur? Hanc vim, Jesu bone,
tu qui pateris, facis, validus et pius ad salvandum,
faciens misericordiam et potentiam in brachio tuo,
et in Sacramento tuo servans sanctis qui in terra
sunt, usque in consummationem saeculi. Hoc plane