PL 182, col. 1082

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Sacramentum potens peccata consumere, debellare
obvias potestates, inferre coelis revertentes de
terra.
CAPUT VI. Monasterium Benchorense desolatum instaurat.
12.
Et Dominus quidem in regione Lesmorensi sic
praeparabat dilectum suum Malachiam ad gloriam
nominis sui. Verum qui miserant eum, minime jam
ferentes absentiam ejus, missis epistolis revocant
illum. Quo reddito suis, et quidem instructiore de
omnibus quae oportebat; en opus a Deo paratum et
servatum Malachiae. Vir dives et potens, qui locum
Benchor et possessiones ejus tenebat, inspiratus a
Deo, confestim in manu ejus sua omnia dedit et se
quoque. Et is avunculus ejus. Sed Malachiae spiritus

quam carnis propinquitas pluris fuit. Ipsum quoque
locum Benchor, de quo cognominabatur, tradidit
ei princeps, ut aedificaret ibi monasterium,
vel potius reaedificaret. Nempe nobilissimum exstiterat
ante sub primo patre Congello, multa millia
monachorum generans, multorum monasteriorum
caput. Locus vere sanctus fecundusque sanctorum,
copiosissime fructificans Deo, ita ut unus ex filiis
sanctae illius congregationis, nomine Luanus, centum
solus monasteriorum fundator exstitisse feratur.
Quod idcirco dixerim, ut ex hoc uno conjiciat lector,
quam ingens fuerit reliqua multitudo. Denique ita
Hiberniam Scotiamque repleverunt genimina ejus,
ut ea potissimum tempora Davidici illi versiculi

praecinisse videantur: Visitasti terram, et inebriasti
eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum
est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est
praeparatio ejus. Rivos ejus inebria, multiplica genimina
ejus; in stillicidiis ejus laetabitur germinans [(Ps. LXIV,
10, 11)]
Et in hunc modum caeteri qui sequuntur. Nec
modo in praefatas, sed et in exteras etiam regiones,
quasi inundatione facta, illa se sanctorum examina
effuderunt. E quibus ad has nostras Gallicanas partes
sanctus Columbanus ascendens, Luxoviense construxit
monasterium, factus ibi in gentem magnam. Aiunt
tam magnam fuisse, ut succedentibus sibi vicissim
choris, continuarentur solemnia divinorum, ita ut ne
momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus.
13.
Haec de antiqua dicta sint Benchorensis monasterii

gloria. Hoc olim destructum a piratis, ob
insigne dignitatis antiquae, Malachias, veluti quemdam
replantaturus paradisum, amplexus est, et quia
multa corpora sanctorum dormirent ibi. Nam ut
taceam illa quae in pace sepulta sunt, ferunt nongentos
simul una die a piratis occisos. Erat quidem ingens
loci illius possessio: sed Malachias solo contentus
loco sancto, totas possessiones et terras
alteri cessit. Siquidem a tempore quo destructum
est monasterium, non defuit qui illud teneret cum
possessionibus suis. Nam et constituebantur per
electionem etiam et abbates appellabantur, servantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.