PL 182, col. 1084
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
servo ejus, timens ne deterius aliquid sibi contingeret,
si denuo ingratus tanto inveniretur et
beneficio et miraculo. Et nunc, ut audivimus, praeest
cuidam monasterio, sito in partibus Scotiae: et
hoc novissimum omnium quae ille fundavit. Pro
hujusmodi augescebat in dies et opinio, et congregatio
Malachiae, et grande ei nomen intus et foris,
non tamen re grandius. Nempe ibi demorabatur
etiam factus episcopus, quod locus esset vicinus
civitati.
CAPUT VIII. Episcopatum Conneretensem, licet invitus, suscipit.
16.
Vacabat tunc temporis episcopalis sedes, et
jamdiu vacarat, Malachia nolente assentire, siquidem
ipsum elegerant. Persistentibus tamen illis,
tandem aliquando cessit, accedente ad vim faciendam 666
mandato magistri sui, necnon et metropolitani.
Tricesimo ferme aetatis suae anno Malachias
consecratus episcopus introducitur Connereth: hoc
enim nomen civitatis. Cum autem coepisset pro officio
suo agere, tunc intellexit homo Dei, non ad
homines se, sed ad bestias destinatum. Nusquam
adhuc tales expertus fuerat in quantacunque barbarie:
nusquam repererat sic protervos ad mores, sic
ferales ad ritus, sic ad fidem impios, ad leges barbaros,
cervicosos ad disciplinam, spurcos ad vitam.
Christiani nomine, re pagani. Non decimas, non
primitias dare, non legitima inire conjugia, non facere
confessiones; poenitentias nec qui peteret, nec
qui daret, penitus inveniri. Ministri altaris pauci
admodum erant. Sed enim quid opus plurium, ubi
ipsa paucitas inter laicos propemodum otiosa vacaret?
Non erat quod de suis fructificarent officiis in
populo nequam. Nec enim in ecclesiis aut praedicantis
vox, aut cantantis audiebatur. Quid faceret
athleta Domini? aut cedendum turpiter, aut periculose
certandum. Sed qui se pastorem, et non mercenarium
agnoscebat, elegit stare quam fugere,
paratus et animam suam dare pro ovibus, si oportuerit.
Et quanquam omnes lupi, et oves nullae;
stetit in medio luporum pastor intrepidus, omnimodis
argumentosus, quomodo faceret oves de lupis. Monere
communiter, secreto arguere, flere per singulos;
nunc aspere, nunc leniter convenire, prout
cuique expedire videbat. In quibus per haec minus
profecisset, cor contritum et humiliatum offerebat
pro eis. Quoties noctes totas pervigiles duxit, extendens
manus in oratione! Et cum venire ad ecclesiam
nollent, per vicos et plateas occurrebat invitis; et
circumiens civitatem, perquirebat anhelus quem
Christo acquireret.
17.
Sed et foris rura et oppida nihilominus saepius
percurrebat cum sancto illo comitatu discipulorum
suorum, qui nunquam deerant lateri ejus. Ibat
et erogabat vel ingratis coelestis tritici mensuram.
Nec vehebatur equo, sed pedes ibat, et in hoc virum
se apostolicum probans. Jesu bone! quanta passus
est pro nomine tuo bellator tuus a filiis sceleratis!
quanta sustinuit ab his ipsis, quibus et pro quibus