PL 182, col. 1085

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

loquebatur bona tibi! Quis digne exprimat, in quantis
vexatus, quibus affectus sit contumeliis, quibus
injuriis lacessitus, quoties lassatus inedia, quoties
afflictus in frigore et nuditate? Attamen cum his qui
oderunt pacem, erat pacificus, instans nihilominus
opportune, importune. Blasphematus obsecrabat;
injuriatus opponebat scutum patientiae, et vincebat
in bono malum. Quidni vicisset? Perseveravit pulsans,
et secundum promissionem tandem aliquando
pulsanti apertum est [(Luc. XI, 9)] . Quomodo poterat
non sequi, quod veritas praenuntiaverat secuturum?
Dextera Domini fecit virtutem, quia os Domini locutum
est veritatem. Cessit duritia, quievit barbaries;
et domus exasperans paulatim leniri coepit,
paulatim correptionem admittere, recipere disciplinam.

Fiunt de medio barbaricae leges, Romanae
introducuntur; recipiuntur ubique ecclesiasticae consuetudines,
contrariae rejiciuntur; reaedificantur basilicae,
ordinatur clerus in illis. Sacramentorum rite
solemnia celebrantur, confessiones fiunt, ad ecclesiam
conveniunt plebes, concubinatus honestat celebritas
nuptiarum; postremo sic mutata in melius
omnia; ut hodie illi genti conveniat, quod Dominus
per prophetam dicit: Qui ante non populus meus,
nunc populus meus [(Osee. II, 24)]
.
CAPUT IX. Monasterium Ibracense construit.
18.
Contigit post annos aliquot destrui civitatem
a rege aquilonaris partis Hiberniae, quia ab aquilone
panditur omne malum [(Jerem. I, 14)] . Et forte malum

illud bene utentibus bonum fuit. Quis scit enim, si
tali flagello Deus delere voluit mala antiqua populi
sui? Istiusmodi Malachias necessitate compulsus, et
ipse exiit cum turba discipulorum suorum. Nec
otiosus 667 exitus ejus. Hac occasione monasterium
Ibracense constructum est, eunte illo Malachia
cum suis numero centum triginta [ al. viginti] fratribus.
Ibi occurrit ei Cormarcus rex. Ipse est qui
olim regno pulsus, sub cura Malachiae de misericordia
Dei consolationem accepit. Et locus ille situs in
regno ejus. Gavisus est Rex viso Malachia, se et
omnia sua exponens ei, et his qui cum eo erant, utpote
non ingratus nec immemor beneficii. Adducta
incontinenti animalia multa ad usus fratrum, multa

insuper in auro et argento ad sumptus aedificiorum
pro regia liberalitate collata. Ipse quoque erat intrans
et exiens cum eis sedulus et officiosus, habitu
quidem rex, sed animo discipulus Malachiae. Et benedixit
loco illi Dominus propter Malachiam. Et in
brevi factus est magnus rebus, possessionibus, et
personis. Ubi velut de novo inchoans, legem et disciplinam,
quam aliis imponebat, magis ipse portabat
episcopus et magister. Ipse in ordine vicis suae,
coquinae ministerio inserviebat; ipse fratribus, cum
recumberent, ministrabat. Inter succedentes sibi
invicem fratres ad cantandum, legendumve in ecclesia,
non se praeteriri patiebatur, strenue implens et
ipse officium loco suo, tanquam unus ex illis. Sanctae
paupertatis non modo participem, sed et principem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.