PL 182, col. 1088

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quandiu ille incubator vixit, ne hac occasione contingeret
mori quemquam ex his, quibus vitam magis
ministraturus veniebat. Ita per biennium (nam id
temporis supervixit ille) agens extra urbem, strenue
in universa provincia opus episcopale exercuit.
CAPUT XI. Insidias evadit incolumis, auctoribus male perditis.
22.
Illo igitur celeri morte facto de medio, rursum
Nigellus quidam, imo vere nigerrimus, sedem
praeripuit. Et in hoc animae suae Mauricius adhuc 669
vivens providerat, ut hunc haberet haeredem:
in quo qui damnandus exibat, operibus adjicere
damnationis persisteret. Erat enim et ipse ex damnata

progenie, cognatus Mauricii. Caeterum Rex, et
episcopi, et fideles terrae nihilominus convenerunt,
ut introducerent Malachiam. Et ecce consilium malignantium
ex adverso. Quidam de filiis Belial promptus
ad malitiam, potens in iniquitate, sciens locum
ubi pariter convenire decrevissent, multis aggregatis
sibi, latenter vicinum occupat collem eminentem e
regione: unde illis tractantibus alia, repentino impetu
super incautos irruerent, et interficerent innocentes.
Condixerant enim etiam Regem cum episcopo
trucidare, ut non esset qui vindicaret sanguinem
justum. Res innotuit Malachiae, et intrans ecclesiam
(erat enim prope) elevatis manibus oravit ad Dominum,
et ecce nubes et caligo, sed et tenebrosa aqua
in nubibus aeris, diem verterunt in noctem. Fulgura

quoque et tornitrua et horribiles spiritus procellarum,
diem ultimum minitantur, vicinamque elementa
intentant omnia mortem.
23.
Et ut scias, lector, quod oratio Malachiae
concusserit elementa; solos intercepit tempestas,
qui quaerebant animam ejus; solos turbo tenebrosus
involvit, qui paraverant opera tenebrarum. Denique
ipse, qui princeps exstiterat tanti mali, fulmine percussus
interiit cum tribus aliis: et fuere consortes
mortis, qui fuerant participes sceleris. Quorum sequenti
die inventa sunt corpora semiusta, et putrida,
haerentia ramis arborum, ubi quemque spiritus
elevans allisisset. Alii quoque tres semivivi inventi
sunt: caeteri omnes circumquaque dispersi. Illos
autem qui cum Malachia erant, quamvis proximos

loco, tempestas omnino non tetigit, nec quidquam
molestiae intulit. In facto isto recens capimus experimentum
veritatis verbi illius, quia oratio justi
penetrat coelos [(Eccli. XXXV, 21)]
. Sed et novum antiqui
exemplum miraculi, quo olim tota Aegypto versante
in tenebris, solus Israel in lumine mansit,
dicente Scriptura: Ubicunque Israel erat, lux erat [(Exod. X, 23)]
.
Huc mihi occurrit et factum sancti
Eliae, nunc quidem ab extremis terrae nubes et pluvias
educentis [(III Reg. XVIII, 45)] , nunc vero super
blasphemos evocantis ignem de coelo [(IV Reg. I, 10)] .
Et modo de simili clarificatus est Deus in servo suo
Malachia.
CAPUT XII. Hostes seu aemulos, in ipsum armatos, virtute animi et constanti in Deum fide lenit, sibique conciliat.
24.
Anno aetatis suae tricesimo octavo pauper

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.