PL 182, col. 1089

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Malachias, pulso incubatore, intravit Ardmacha,
pontifex et metropolitanus totius Hiberniae. Rege
vero caeterisque, qui introduxerant eum, ad propria
remeantibus, ipse remanet in manu Dei, et
remanent illi foris pugnae, intus timores. Nam ecce
viperea soboles, frendens et vociferans se exhaeredari,
tota se intus et foris suscitat adversus Dominum,
et adversus Christum ejus. Porro Nigellus videns
sibi imminere fugam, tulit secum insignia quaedam
Sedis illius, textum scilicet Evangeliorum, qui
fuit beati Patricii, baculumque auro tectum, et

gemmis pretiosissimis adornatum, quem nominant
baculum Jesu, eo quod ipse Dominus (ut fert opinio)
eum suis manibus tenuerit, atque formaverit. Et
haec summae dignitatis et venerationis in gente illa.
Nempe notissima sunt celeberrimaque in populis,
atque in ea reverentia apud omnes, ut qui illa
habere visus fuerit, ipsum habeat episcopum populus
stultus et insipiens. Ibat homo gyrovagus,
et alter satanas circuibat terram, et perambulabat
eam, insignia sacra circumferens: quae ubique
ostentans, ubique eorum gratia receptabatur, concilians
sibi per haec animos omnium, et a Malachia,
quosque potuisset, avertens. Haec ille.
25.
Erat autem princeps quidam de potentioribus
iniquae progeniei, quem Rex priusquam civitatem
670
exiret, jurare coegerat pacem tenere Episcopo,
acceptis ab eo insuper obsidibus multis. Is post
Regis exitum nihilominus civitatem ingressus, consilium
habuit cum propinquis et amicis, quomodo
sanctum dolo tenerent, et occiderent: timebant vero
plebem. Et conjurantes in necem Malachiae, constituere
locum et diem, et traditor dedit eis signum.
Ipso die cum vespertina jam solemnia in ecclesia
celebraret Antistes cum universo clero et multitudine
populi, mittit ad ipsum nequam ille in verbis
pacificis in dolo, rogans quatenus ad se dignetur
descendere, ut faciat pacem. Respondentibus qui
assistebant, ipsum potius ad Episcopum debere venire;
ecclesiam esse competentiorem locum firmandae
pacis: siquidem praesenserant dolum. Subjungunt

qui missi erant, hoc tutum non esse principi:
timere eum capiti suo, nec se credere turbis, quae
se ante hos dies causa Episcopi propemodum interemissent.
Contendentibus in hunc modum, illis
quidem ut iret, istis vero ne iret; Episcopus cupidus
pacis, et mortis non timidus: « Sinite, » inquit,
« Iratres, sinite me imitari Magistrum meum. Sine
causa sum christianus, si Christum non sequor.
Forte flecto humilitate tyrannum, et si non, vinco
tamen exhibens ovi pastor, sacerdos laico, quod
mihi ille debuerat. Vos quoque, quod in me est,
non parum aedifico exemplo tali. Quid enim si contingat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.