PL 182, col. 1102

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

repens, post se trahebat pedes emortuos: quem
die quadam ante cellam suam Malachias moestum
et moerentem inveniens causam percontatur. Et ille:
« Vides, » inquit, « quam ex longo misellus afflicter,
et manus Domini super me: et ecce ad cumulum
aerumnae, homines, qui misereri debuerant, irrident
me potius, miseriam exprobrantes. » Quem ubi audivit,
pietate motus suspexit in coelum, manus pariter
levans. Facta autem brevi oratione, ipse intravit
cellam, et ille surrexit. Et stans super pedes suos,
mirabatur si vere esset quod erat pene somnium
suspicatus. Coepit tamen se pedetentim movere: neque
enim posse ire satis credebat. Tandem quasi e
gravi sommo evigilans, cognoscit misericordiam
Domini super se; firmiter graditur, et in pistrinum

revertitur, exsiliens et exsultans, et laudans Deum.
Viso eo, qui ante viderant et cognoverant, repleti
sunt stupore et ecstasi, phanstasma putantes. Virum
item hydropicum orando sanavit: qui illico remansit
in monasterio, pastor ovium factus.
51.
Civitas Hiberniae, nomine Corcagia [ al. Coreava],
vacabat episcopo. Tractatum est de electione:
dissensere partes, quibusque, ut assolet, praesulem
volentibus constituere suum, non Dei. Venit illuc
Malachias, audita dissensione. Convocato clero et
populo, etiam corda et vota discordantium unire
curavit. Et persuasis illis totum negotium sibi debere
credi, cui potissimum sollicitudo incumberet
illius, sicut et aliarum per Hiberniam Ecclesiarum,
incontinenti nominat eis, non quempiam de nobilibus

terrae, sed magis quemdam hominem pauperem,
quem sciret sanctum et doctum: et hic erat alienigena.
Quaeritur ille: nuntiatur decumbere lecto, et
ita debilis, ut nullo pacto exeat, nisi in manibus
portatus ministrantium. Et Malachias: « Surgat, »
inquit, « in nomine Domini, ego praecipio; 680
obedientia salvum faciet eum. » Quid faceret ille?
Parere volebat, sed imparatum se sentiebat: quod
etsi posset ire, episcopari reformidabat. Ita cum
voluntate obediendi, pugnante gemino hoste, pondere
languoris, et metu honoris [ al. oneris], vicit
illa tamen, data sibi in adjutorium spe salutis. Itaque
conatur, movet sese, tentat vires, invenit se
solito fortiorem. Crescit pariter fides cum viribus,

et rursum facta fortior fides dat vicissim viribus incrementum.
Jam surgere per se valet, jam meliuscule
gradi, jam nec sentire in ambulando lassitudinem;
demum expeditus et alacer pervenire ad Malachiam
sine hominis adjutorio. Qui assumens eum,
misit in cathedram, clero et populo collaudante.
Hoc ita in pace factum est, quia nec illi ausi sunt
Malachiae voluntati in aliquo obviare, videntes signum,
quod fecerat: nec ille parere dubitavit, tam
evidenti argumento factus securior de Domini voluntate.
52.
Mulier quaedam fluxum sanguinis patiebatur:
et haec nobilis, charissima Malachiae, plus tamen ob
morum quam generis nobilitatem. Quae ex toto deficiens,
nimirum cum sanguine exhaustis viribus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.