PL 182, col. 1121

De cantu (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

694 BERNARDUS, humilis abbas Clarae Vallis, omnibus
transcripturis hoc Antiphonarium, sive cantaturis
in illo.
Inter caetera quae optime aemulati sunt patres nostri,
Cisterciensis videlicet Ordinis inchoatores, hoc
quoque studiosissime et religiosissime curaverunt,
ut in divinis laudibus id cantarent, quod magis authenticum
inveniretur. Missis denique qui Metensis
Ecclesiae Antiphonarium (nam id Gregorianum esse
dicebatur) transcriberent, et afferrent, longe aliter
rem esse quam audierant, invenerunt. Itaque examinatum
displicuit, eo quod et cantu, et littera inventum
sit vitiosum, et incompositum nimis, ac
pene per omnia contemptibile. Quia tamen semel
coeperant, et usi sunt eo, et usque ad nostra tempora

retinuerunt. Tandem aliquando non sustinentibus
jam fratribus nostris abbatibus Ordinis, cum
mutari et corrigi placuisset, curae nostrae id operis
injunxerunt. Ego vero accitis ex ipsis fratribus nostris,

1.
Cantum quem Cisterciensis Ordinis ecclesiae
cantare consueverant, licet gravis et multiplex obfuscet
absurditas, diu tamen canentium commendavit
auctoritas. Sed quia penitus indignum
videbatur, qui regulariter vivere proposuerant, hos
irregulariter laudes Deo decantare; ex eorum assensu
cantum ita correctum invenies, quatenus eliminata
falsitatum spurcitia, expulsisque illicitis ineptorum
licentiis, integra regularum veritate fulciatur,
aliorumque cantibus, quibus erat deterior, ad notandum
et cantandum commodior habeatur. Dignum
siquidem est, ut qui tenent Regulae veritatem, praetermissis
aliorum 695 dispensationibus, habeant
etiam rectam canendi scientiam, repudiatis eorum
licentiis, qui similitudinem magis, quam naturam
in cantibus attendentes, cohaerentia disjungunt, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.