PL 182, col. 137
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
nostros omnium dolores in corpore suo tulit. Quam
libenter tibi, si scirem, consulerem; si possem,
succurrerem: tam efficaciter ipse mihi qui omnia
scit, et omnia potest, in cunctis meis necessitatibus
consulat et succurrat. Si frater Drogo de sua discessione
me consuluisset, absit ut consentirem: si post
discessionem ad nos divertisset, absit ut susciperem.
Denique, quod solum potui, ad abbatem qui eum
suscepit, nostras mox, sicut scis, pro eo litteras
misi. Et nunc super hoc quid tibi ultra possum
facere, pater? Jam vero quantum ad te pertinet,
optime mecum novit Sanctitas tua, perfectos solere
viros non solum in spe, sed et in tribulationibus
gloriari, consolante eos Scriptura, et sic loquente: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
[(Eccli. XXVII, 6)] .
Juxta est Dominus his qui tribulato
sunt corde [(Psal. XXXIII, 20)]
; et, Per multas tribulationes
oportet nos introire in regnum coelorum [(Act.
XIV, 21)]
; et, Omnes qui pie volunt vivere in Christo,
persecutionem patiuntur [(II Tim. III, 12)]
. Nec idcirco
tamen immerito his quos in anxietate positos videmus,
amicis nostris compatimur; quibus utique dum
exitum ignoramus, defectum metuimus: quoniam
quidem sicut sanctis et electis tribulatio operatur patientiam,
patientia probationem probatio spem, spes
autem non confundit [(Rom. V, 3-5)] ; sic damnandis et
reprobis tribulatio parit e contrario pusillanimitatem,
pusillanimitas perturbationem, perturbatio desperationem,
et illa interimit.
2.
Ne ergo haec te tam horrenda (quod Deus avertat)
demergat tempestas aquae, ne hujus tam tremendae
abyssi absorbeat profundum, neve urgeat
super te tam inexplebilis puteus os suum: sollicite
studeat humilis prudentia tua non vinci a malo, sed
vincere in bono malum. Vinces autem, spem tuam
in Deo fortiter figendo, et rei finem longanimiter
exspectando. Et si quidem ille resipuerit, sive ob tui
timorem, sive ob suum laborem; bene: sin autem,
bonum est tibi humiliari sub potenti manu Dei, et
nequaquam velle resistere supernae dispositioni;
quia 46 si ex Deo est, non poterit dissolvi. Conandum