PL 182, col. 138

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

est potius tibi, tuae licet justae indignationis
stimulos illa reprimere sententia, quam quidam sanctorum
in simili fertur causa protulisse. Siquidem
instigantibus eum quibusdam fratribus atque increpantibus,
cur suum in sui injuriam ab alia susceptum
Ecclesia fugitivum non requireret: « Nequaquam, »
inquit, « Ubicunque enim est, si bonus est,
meus est. »
3.
Fraudulenter tibi et non fideliter consulo, si
idipsum a meipso non exigo. Nam, cum unus noster
non solum religione professus, sed et carne propinquus,
Cluniaci me invito et susceptus sit, et
detineatur; doleo quidem, sed sileo, orans et pro illis
ut velint ablatum reddere, et pro illo ut velit sponte
redire: sin vero, servans ei vindictam qui facturus

est judicium injuriam patientibus, et arguere habet
in aequitate pro mansuetis terrae. Fratrem Hugonem
de Lausanna ore tuo, et nostro spiritu commonemus
non omni spiritui credere, et ne cito moveatur certa
pro incertis deserere, sciens diabolum soli semper
perseverantiae insidiari, quam solam virtutum novit
coronari: tutiusque esse in ea vocatione qua vocatus
est, simpliciter perseverare, quam sub specie
quasi melioris boni, id quidem quod jam coepit,
dimittere, nec ad id quod praesumit, fortassis sufficere.
EPISTOLA XXXIII. AD HUGONEM PONTINIACENSEM ABBATEM. Planius mentem suam perscribit de susceptione Drogonis, et omnem a se sinistram suspicionem depellit.

Dilectissimo suo domno HUGONI abbati, frater
BERNARDUS de Clara-Valle, idem quod sibi.
1.
In nostris prioribus litteris aut ego, quantum
ex vestris perpenditur, minus aperte scripsi
quod volui; aut vos aliter illas intellexistis quam
debuistis. Siquidem quae vobis de monachi illius
susceptione eventura denuntiavi, veraciter ita timui,
et adhuc timeo, ut scripsi. Non tamen ad hoc illa
vobis praedicere studui, quo vel suaderem, vel consulerem;
vel certe ut scribitis, censerem illum debere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.