PL 182, col. 140
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Drogo. Et ante quidem totum pulchrum, totum
erat amabile quod cernebaris; sed ego nescio quid
aliud de te supra id quod videbam aut audiebam ex
te, excellentiori dignum veneratione praesenseram.
Nunquid forte coelestis Sponsi, cujus nunc arctius
castis te amplexibus impressisti, jam tunc vocem
audieras dicentis ad pudicissimam turturem suam
animam tuam: Tota pulchra es, amica mea; tota
pulchra, absque eo quod intrinsecus latet? [(Cantic. IV,
7.)]
Quid fecisti? Quis hoc crederet? Sanctum te ac
religiosissimum tota civitas personabat, ita ut nihil
tibi addi posse crederetur ex omnibus bonis: et tu
velut e saecularibus unus, monasterium tanquam
saeculum deserens, jam attritum Christi sarcina
collum novae rursum observantiis disciplinae submittere
non erubescis? In te nunc, frater, veram
probamus illam esse sententiam, qua dicitur: Cum
consummatus fuerit homo, tunc incipit [(Eccli. XVIII,
6)]
. Indicium ergo tuae consummationis est quod nunc
coepisti; et in quo arbitrabaris te non comprehendisse,
jam comprehenderas. Nemo quippe perfectus,
qui perfectior esse non appetit; et in eo quisque
perfectiorem se probat, quo [ al. quod] ad majorem
tendit perfectionem.
2.
Sed ecce, charissime, is cujus invidia mors
intravit in orbem terrarum, arcum suum tetendit,
et paravit illum: et quia pulsus de corde tuo intus
potestatem amisit, foris saeviet quantum poterit. Et,
ut apertius loquar, nescis quia Pharisaei scandalizati
sunt in hoc verbo quod fecisti? Sed memento non
omnium scandalum magnopere esse curandum, juxta
responsionem Domini dicentis: Sinite illos; caeci
sunt, et duces caecorum [(Matth. XV, 14)]
. Melius est
enim ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur [(GREG. homil. 7 in Ezech.)] .
Memento, qui natus
fuerit in ruinam et resurrectionem multorum [(Luc.
II, 34)] ; et non mireris, si tu quoque aliis quidem sis
odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Si
maledictiones intentaverint, si anathematum intorserint
spicula, audi Isaac pro te respondentem: 48 Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit
tibi, benedictionibus repleatur
[(Gen. XXVII, 29)]
.
Sed et tu muro inexpugnabili conscientiae tuae circummunitus,
de intus responde, et dic: Si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum; si
exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo [(Psal. XXVI, 3)]
.
Non enim confunderis cum sic loqueris
inimicis tuis in porta. Confido autem in
Domino, quod si ad primos ictus fortiter steteris,
et nec minis eorum cesseris nec blandimentis, cito
conteres Satanam sub pedibus tuis: et tunc videbunt
recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit
os suum.
EPISTOLA XXXV. AD MAGISTRUM HUGONEM FARSITUM. Humberti cujusdam causam ei commendat, monetque ut in sententia quadam erronea corrigi non erubescat.