PL 182, col. 154
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
personis, Regem super gravi injuria per nosipsos
humiliter, ut debuimus, convenimus: ut episcopo,
nil quidem tale merito, sua quae tulerat, restitueret,
rogavimus; nec impetravimus. Sentiens tandem nos
ad arma Ecclesiae pro Ecclesia velle confugere, timuit,
annuitque sese omnia redditurum. Sed in eadem
forte hora supervenientibus litteris vestris,
quibus ejus terram ab interdicto absolvi praecepistis,
male in malo confortatus, quod bene promiserat,
minime exsecutus est. Die tamen nominata, qua id
se rursum promisit exsecuturum, ejus non conspectui
praesentantes, sustinuimus pacem, et non venit:
quaesivimus bona, et ecce turbatio. Hoc denique
litteris 55 vestris factum est, ut male ablata pejus
teneantur, et reliqua passim in dies rapiantur, eo
utique secure, quo impune illa retinentur. Soluto
nempe ad vestrum imperium episcopi justo (ut putamus)
interdicto, nostroque quod parabamus et quo
sperabamus pacem consequi, vestro aeque timore
suspenso, facti interim sumus opprobrium vicinis
nostris: quousque? vestrae viderit pietatis compassio.
EPISTOLA XLVIII. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM, UNDE SUPRA, ET CONTRA OBTRECTATORES. Bernardus querelas in se factas diluit, et solitudinis silentiique facultatem precatur.
Viro illustri HAIMERICO, sanctae Romanae sedis cancellario,
frater BERNARDUS abbas dictus Clarae-Vallis,
salutem, et non in via.
1.
Etiamne pauperi et inopi veritas odium parit,
et ne ipsa quidem miseria declinare invidiam potest?
Querar, an glorier, quod factus sum et ipse inimicus
vera dicens? Vera dicans, an recta agens? Sed
hoc viderint fratres vestri, qui contra legem maledicunt
surdo [(Levit. XIX, 14)] , et maledictum propheticum
non verentes, dicunt bonum malum, et
malum bonum [(Isai. V, 20)]
. Quid in me, o boni viri,
displicuit fraternitati vestrae? Utrumne quod
apud Catalaunum amotus est a villicatione sibi credita
homo usquequaque diffamatus, quia in ecclesia Virdunensi
cui praefuerat, dissipasset bona domini sui? An
quod in urbe Cameracensi monasterii sui manifestus
destructor Fulbertus cedere compulsus est Parvino,
qui omnium testimonio fidelis est servus et prudens?
An certe quod Lauduni de prostibulo Veneris suum
Deo sanctuarium restitutum est? Propter quod
horum me, non dico, lapidatis, sed laceratis, ut minus
aliquid recipiam a Domino meo? [(Joan. X, 32.)]
Et hoc merito atque cum omni gloria responderem,
si quid in eis meum cognoscerem. Nunc autem utquid