PL 182, col. 178
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
gemo, frustra suspirans et dicens cum Propheta: Vultum tuum, Domine, requiram
[(Psal. XXVI, 8)]
;
et illud: Quando veniam et apparebo ante faciem
Dei? [(Psal. XLI, 3.)]
et: Ostende nobis faciem tuam, et
salvi erimus [(Psal. LXXIX, 4)]
.
3.
Sed quid est quod vobis facimus, quod nobis
fieri nolumus? Hoc nos utique nolle putatis, ut quis
a nostro monasterio discedens monachus, in alio
suscipiatur. Utinam omnes nobis commissos, sine
nobis salvare possetis! Si quis de nostris ad vos
majoris perfectionis gratia et arctioris vitae desiderio
convolaverit, 70 non solum non causamur si
ei in tali studio consulitis, sed et multum precamur
ut hoc faciatis; nec offensos nos conqueremur, sed
valde in hoc adjutos esse fatebimur. Negatis deinde
quod de vobis audieramus, vestro scilicet jussu vel
assensu fratrem B., quamdiu fuit apud vos, in medicinali
arte saecularibus deserviisse; ipsumque, qui
hoc dixit, falsitatis arguitis. Si mentitus sit, nescimus;
ipse viderit; sed hoc scimus, quia sive per
se ipsum, ut vos fatemini, sive per vos, ut ipse
testatur, haec fecerit, in magno interim periculo
fuit. Quis vero tam inhumanus, qui sic periclitanti
non succurreret si posset, non consuleret si nosset?
Attamen si, ut asseritis, non compulsus obedientia,
sed proprii quaestus cupiditate ac vagandi curiositate,
hac illacque artem suam venditans discurrebat,
quid causae exstitit quod a vobis discessit?
An quia jam tandem censurae pastoralis districtione
non ei licebat quod ante licuerat? Cur igitur cum
jam apud nos esset, volentes eum revocare, ad
persuadendum de reditu promisistis ei quietem in
claustro, nisi quia hoc velle hominem noveratis, hoc
quaesisse memineratis? At ille, jam adepto apud
alienos quod non potuit inter suos, ne certa pro
incertis desereret, tenuit quo jam fruebatur, spernens
quod sero sibi offerebatur.
4.
Desinite itaque, fratres, desinite fratrem sollicitare,
de quo non valde necesse est vos sollicitos esse,
nisi forte, quod absit! quae vestra, non quae Jesu Christi
sunt, quaeratis, et magis vestrum de illo solatium, quam
ejus salutem diligatis. Nam cum semper apud vos gyrovagus
fuisset, et, ut scribitis, contra suum propositum
et abbatis imperium, in proprios usus quod
de arte sua conquirebat expenderet, gaudeat qui
eum diligit, quod apud nos Deo miserante sanatus
sit. Testimonium enim ei perhibemus quod nusquam
modo aliqua occasione vagatur, sed quiete perseverans
in monasterio, pauper inter pauperes sine
querela conversatur, primam fidem, quam quidem
apud vos promisit sed non tenuit, non irritam, ut
dicitis, faciens, sed ratam integramque custodiens,
morum utique conversione, et obedientissima conversatione,
sine qua sese fallit qui de loci stabilitate
confidit. Rogamus vos, fratres, ut quiescat jam indignatio
vestra, et desinat inquietatio nostra. Sin autem,
facite quod vultis, scribite ut vultis, persequimini
quantum vultis: charitas omnia suffert,
omnia sustinet. Nobis autem decretum est ex hoc