PL 182, col. 257

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quis inveniet? [(Prov. XXXI, 10)] . Multo magis quis
fortem et nobilem? Minime quidem Deus est acceptor
personarum: nescio tamen quo pacto virtus in
nobili plus placet. An forte quia plus claret? siquidem
ignobilis, cum caret gloria, non facile liquet
utrum quia nolit, an quia non possit habere. Laudo
factam de necessitate virtutem; sed plus illam quam
eligit libertas, non indicit necessitas.
2.
Certent ergo caeterae, quae spem non habent,
pro rerum fugacium atque fallacinm vili brevique
gloriola: tu spei, quae non confundit, innitere. Tu
te, inquam, ei quod breve hoc ac momentaneum
tribulationis tuae supra modum in sublime operatur,
ponderi gloriae reservato. Quod si tibi exprobraverint
filiae Belial, illae quae extento collo, fractis incedunt

gressibus, compositae et circumornatae ut similitudo
templi; responde: Regnum meum non est de hoc
mundo; responde: Tempus meum nondum advenit,
tempus autem vestrum semper est paratum: responde:
Gloria mea abscondita est cum Christo in
Deo; cum autem Christus apparuerit vita mea, tunc
et ego apparebo cum ipso in gloria [(Coloss. III, 4)] .
Quanquam et si gloriari oportet, potes tu quoque
ingenue, potes secure, tantum in Domino. Omitto
sane coronam, quam tibi Dominus praeparavit in
aeternum. Sileo repromissiones, quae te in posterum
manent: quod felix sponsa admittenda es revelata
facie speculari gloriam sponsi tui; quod te sibi exhibiturus
est gloriosam, non habentem maculam aut

rugam, aut aliquid hujusmodi; quod aeternis excepturus
amplexibus, ponet laevam sub capite tuo, et
dextera illius amplexabitur te. Praetereo locum nominatum,
quem virginitatis praerogativa singularem
a filiis et filiabus in regno es procul dubio sortitura.
Sileo et canticum illud novum, quod virgo cum virginibus
singulari nihilominus dulcique modulamine
canitura, laetaberis in ipso, et laetificabis civitatem
Dei, cantans, et cursitans, et sequens Agnum
quocunqne ierit. Illud siquidem nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod
tibi praeparatum est, et cui te praeparari oportet.
3.
Haec ergo praetermitto, quae in futuro reposita
sunt tibi: praesentia tantum loquor, ea loquor quae
de primitiis spiritus jam tenes, sponsi xenia, arrhas

sponsalitias, benedictiones dulcedinis, in quibus te
praevenit, quem et subsecuturum, atque quod deest
completurum exspectas. Ille, ille in medium veniat
summo decore spectabilis, ipsis quoque angelis admirandus
ornatus: et proferant si quid simile habent
filiae Babylonis, quarum vere gloria in confusione.
Induuntur purpura et bysso, et subinde conscientia
pannosa jacet: fulgent monilibus, moribus
sordent. E contra tu foris pannosa, intus speciosa
resplendes, sed divinis aspectibus, non humanis.
Intus est quod delectat, quia intus est quem delectat:
nisi forte tu dubitas 122 habitare Christum
per fidem in corde tuo. Denique omnis gloria ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.