PL 182, col. 306

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

hoc ipsum auderet nostra pusillitas, nisi daret ad
dignitatem accessum vestrae dignationis humilitas?
EPISTOLA CXLIX. AD EUMDEM. Monet ut a monasterio Sancti Bertini tam operose sibi vindicando desistat.
Quam nolim fieri quod vestrae putem obviare
Reverentiae, credo sinceritatem vestram non latere.
Ea fiducia suggerere vobis non dubito, quod suggerendum
videtur. De monasterio Sancti-Bertini
vellem vos moderatius agere, quam coepistis. Nam
etsi hoc vobis in pace subjicere, et absque omni

contradictione possetis, ne tunc quid vestra referre
quidem video. Neque enim crediderim vos delectari
honore, cum tanto onere. Nunc vero cum nec
absque magno labore vindicare vobis, praefatum
monasterium, nec in pace, ut aiunt, queatis possidere:
honesta vobis, ut mihi videtur, praebetur
quiescendi occasio, timor inquietandi.
EPISTOLA CL. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Laudat pontificem ex variis recte factis, ejusque zelum excitat adversus ambitionem Philippi, qui modis illegitimis sedem Turonensem invadere tentabat.
1.
Sanitas capitis redundet in membra. Unguentum
quod descendit in barbam de capite, extrema

quoque fimbria vestimenti participet. Si percusso
pastore diffugerant oves, valente et incolumi secure
revertantur ad pastum. Quod dicimus hoc est. De
gloriae vestrae crebris successibus creber nuntius
laetificat civitatem Dei. Justum proinde est ut vestra
prosperatio Ecclesiae roboratio sit: et cum exaltat
Deus electum de plebe sua, ipsa quoque se sentiat
exaltari, ac de roboris incremento fortiorem agnoscat.
Nam si compassa est, et conregnare debet.
Sic dignum vobis, sic nobis necessarium. Quid
enim? si in timore et angustia aequitatis vigor non
languit, non tepuit fervor, modo cedimus cum
appropinquamus ad palmam? quae eminuit in infirmitate,
in sublimitate virtus succumbet?

2.
Quam nempe in manu valida ordinatum est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.