PL 182, col. 323

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

etiam praesentiam domini papae, ut ejus favore et
auctoritate quod inter nos convenerat confirmaretur:
prius tamen habita inter nos collatione mutua
ac diuturna super facienda electione, et de multis
personis, quarum ibi mentio facta est, duabus tandem
nominatis, a quibus nullus nostrum penitus
dissentiret, quamlibet illarum eligi placuisset. Itaque
quod nobis complacuit, dominus papa immutabiliter
observari praecepit: et tam archiepiscopus,
quam clerici firmiter promiserunt. 162 Illis abeuntibus,
ego post discessum eorum dies paucos in
Urbe faciens, ubi a domino meo impetrare potui
facultatem redeundi, ad fratres iter arripuimus.
2.
Et transalpinantes comperimus instare diem,
qua foret sacrandus homo in episcopum Lingonensem:

de quo utinam meliora atque honestiora audivissemus!
Nolo autem dicere quae invitus audivi.
Quid plura? A religiosis viris non paucis, qui nobis
salutandi gratia occurrerant, persuasi sumus divertere
per Lugdunum, quatenus, si fieri posset, rem
nefariam, ne fieret, prohiberemus. Nam ego aliunde
ob viae compendium ire statueram, consulens valetudini
et lassitudini corporis, praesertim quod non
liquido, fateor, credebam rumoribus. Quis enim
crederet tantum virum tanta uti levitate, ut postposita
tam recente promissione sua, insuper domini
sui mandato, personae notabili manum imponere
non timeret? Itaque consilio religiosorum acquiescentes,
Lugdunum iter direximus, et pervenientes,
omnino sicut audivimus, sic vidimus. Parabantur

illa, non festa, sed infausta solemnia. Decanus
tamen, et maxima, ni fallor, pars Lugdunensium
canonicorum constanter aperteque contradicebant.
Sed et rumor pudendus dolendusque passim crebrescens
et invalescens civitatem repleverat.
3.
Quid facerem? Conveni archiepiscopum, reverenter
quidem, super pacto quod fecerat, et super mandato
quod acceperat: et nihil horum negavit. Causam
vero praevaricationis referens in filium ducis,
qui a constituto resilierat; ne ille turbaretur, in id
se mutabilitatis incidisse dicebat, pacis videlicet
intuitu. Et intulit, quia quidquid hactenus egerit,
jam pro nostro deinceps arbitrio se facturum. Tum
ego gratias agens: Absit! inquam; tamen non nostra,

sed Dei potius voluntas fiat: quae ita forsitan cognoscetur,
si res ponatur in consilio episcoporum
aliarumque religiosarum personarum, quae hic ad
vestram ipsius vocationem convenerunt, vel adhuc
venturae sunt. Quod si invocato sancto Spiritu consensus
omnium vos ad procedendum in coepto opere
animaverit procedite ut coepisti: sin autem, acquiescendum
Apostolo dicenti, Nemini cito manum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.