PL 182, col. 523
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Fratri GODEFRIDO, frater BERNARDUS, salutem.
In Octavis Pentecostes ipsa die complevit Deus
desiderium nostrum, Ecclesiae unitatem, et Urbi
dando pacem. Nam illa die filii Petri Leonis omnes
simul humiliaverunt se ad pedes domini Papae, et
facti homines ejus ligii, juraverunt ei ligiam
fidelitatem. Clerici quoque qui in schismate erant,
simul cum idolo quod erexerant, humiliantes
se ad pedes domini Papae, obedientiam ei juxta morem
promiserunt, et facta est laetitia magna in populo.
Hanc pacem nisi cum quadam securitate,
occultata tamen diu a nobis, exspectavissemus; jamdudum
venissemus. De caetero jam nihil est quod
nos hic detineat. Facio quod imperastis: Veniam
vertimus in Venio. Ecce enim venio cito, etiam et
merces mea mecum est, victoria Christi, et pax
Ecclesiae. Sexta feria post diem illum egressus est
noster de civitate. Itaque venientes veniemus cum
exsultatione, portantes manipulos pacis. Et haec quidem
verba pulchra sunt, sed pulchriora sunt facta.
Etenim tam pulchra sunt, ut quisquis non laetatur
in eis, aut stultus sit, aut nequam. Vale.
EPISTOLA CCCXVIII. AD PAPAM INNOCENTIUM. Remensis Ecclesiae pericula insinuat, et maturam opem a Pontifice desiderat.
Amantissimo patri et domino INNOCENTIO summo
Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas,
modicum id quod est.
Cadit in interitum Remensis Ecclesia, data est in
opprobrium civitas gloriosa: clamat transeuntibus
per viam, quod non sit dolor similis dolori ejus.
Foris enim pugnae, intus timores. Sed et intus pugnae,
quoniam filii ejus pugnant contra eam, nec
habet generatorem qui liberet eam: unica spes ejus
Innocentius, qui abstergat lacrymas a maxillis ejus.
Sed usquequo, domine, clypeus protectionis vestrae
non opponitur? usquequo conculcabitur, nec inveniet
sublevantem? Ecce rex humiliavit se, et jam