PL 182, col. 514

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Suscepimus charitatem vestram in charitate, et
non in voluptate. Quae enim voluptas, ubi totum sibi
vindicat amaritudo? nisi quod solum nihil comedere
utcunque delectabile est. Somnus recessit a me, ne
vel beneficio sopiti sensus dolor unquam recedat.
Defectus stomachi fere totum quod patior est. Frequenter
et in die, et in nocte exigit confortari modico
admodum qualicunque liquore: nam ad solidum
omne inexorabiliter indignatur. Hoc parum
quod dignatur admittere, non sine gravi molestia

sumit: sed timet graviorem, si se vacuum omnino
dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admittere
acquiescat, id gravissimum. Pedes et crura intumuerunt,
quemadmodum hydropicis contingere
solet. Et in his omnibus, ne quid lateat amicum de
statu amici sollicitum, secundum interiorem hominem
(ut minus sapiens dico) spiritus promptus est
in carne infirma. Orate Salvatorem, qui non vult
mortem peccatoris, ut tempestivum jam exitum
non differat, sed custodiat. Curate munire votis calcaneum
nudum meritis: ut is qui insidiatur, invenire
non possit unde figat dentem et vulnus infligat.
Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis

manum agnoscatis affectum. Verumtamen rescripsisse,
quam scripsisse maluerim.
ADMONITIO.

BERNARDUS de Clara-Valle, in domo Dei quemadmodum

oportet conversari.
1.
Quod episcopi quaerunt, Christus, quantum
credimus, acquirit; et ipsorum negotium, Dei est
causa. Qui ergo Dei est, jungatur eis: si quis renuit,
audiat a Domino, Qui non est mecum, contra me est [(Matth. XII, 30)]
Imo vero aut acquiescat Apostolo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.