PL 182, col. 425

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

2.
Quid enim de eo dicam, quod occultas et vere
tenebrosas litteras habuisse se gloriatur Willelmus
ille? utinam a principibus tenebrarum, non a principibus
Apostolorum. Et ecce audierunt filii incircumcisorum:
subsannant Romanam curiam, a qua
post datam tam manifestam sententiam, furtim datas
esse aiunt contrarias litteras. Quid dicam vobis?
Si non vos urit scandalum grave, quo scandalizantur
non pusilli, sed magni et perfecti viri; si non
compatimini pauperibus abbatibus, quos a finibus
terrae vocatio apostolica Romam traxit; si non miseremini
magnis et religiosis monasteriis, quibus
omnino sub incubatore illo destructio imminet; si
(quod primum dicere debui) zelus domus Dei non
comedit vos: numquid usque adeo inimici hominis

versutia praevalebit, ut proprium quoque contemptum,
et infamiam hanc pessimam Ecclesiae principes
aequanimiter ferant? Quid enim si sacrilegam
homo ille consecrationem recepit? Profecto longo
gloriosius erit jam elevatum dejicere Simonem, quam
prohibere conantem. Alioquin quid facietis religiosis
viris, qui omnino non inveniunt, salva conscientia,
vel ipsa communia Sacramenta de leprosa
manu suscipere! Ante, ni fallor, eligent fugere,
quam dare manus morti; et exsulare prius, quam
vesci idolothytis. Quod si contra conscientias suas
coegerit eos Romana curia curvare genua ante Baal,
videat Deus et judicet: videat curia illa coelestis, in
qua nulla poterit ambitione subverti judicium. In
fine omnium obsecrat vos puer vester per viscera

misericordiae Dei nostri, si quis in vobis est zelus
Dei, miseremini Ecclesiae sanctae, saltem vos amici
ejus; et quantum potestis, date operam, ne tam detestabili
facto detur assensus.
232 EPISTOLA CCXXXVII. AD TOTAM CURIAM ROMANAM, QUANDO ELEGERUNT ABBATEM SANCTI-ANASTASII IN PAPAM EUGENIUM . Miratur Bernardum abbatem S. Anastasii, abstractum ab otio et solitudine, ad totius Ecclesiae curam rapi: timetque hominem, quieti assuetum, et rebus gerendis minus exercitatum, tanto oneri haud parem fore: unde fideli cardinalium ope eum sublevari rogat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.